Carmen Apologeticum

Commodianus

Commodianus. Commodiani Carmina. Dombart, Bernhard, editor. Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 15, 1887.

  1. Cum is, qui taxatur, populus iam in illo laetatur?
  2. Illi autem miseri, qui fabulas uanas adornant •
  3. Et magum infamant, canentibus rostra elusissent.
  4. Quales eos dicam? antequam dispersi fuissent,
  5. Quos nec exulatus fregit nec seruus ipsa.
  6. Si magus adfuerat, cur ergo prophetae canebant
  7. Venturum e caelo, ut esset spes gentium ipse?
  8. Si false de ipsis pronuntiant perdere terram,
  9. Quod prouenit de eis, sic erint et falsa de illo.
  10. Sed quia sunt semper spreti, quod cruenti fuerunt,
  11. Contra suum Dominum rebellant dicere magum.
  12. Nec uolunt audire, quae dixerunt uates in illos,
  13. Quod non intellegerent in totum fine sub ipsa.
  14. Ipse Deus illos descripsit: Pectore clauso