Carmen Apologeticum

Commodianus

Commodianus. Commodiani Carmina. Dombart, Bernhard, editor. Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 15, 1887.

  1. Mortem adinuenit, cum esset inuidus, hostis,
  2. Quam ebibit Dominus passus, ex inferno resurgens.
  3. Idcirco nec uoluit se manifestare, quid esset,
  4. Sed filium dixit se missum fuisse a patre.
  5. Sic ipse tradiderat semet ipsum dici prophetis,
  6. Vt Deus in terris Altissimi filins esset.
  7. [*]( 313 sqq. Eaai. 60, 5 sq. (Cypr. p. 78, 3 H.) 351 Bom. 11, 34 311 Sap. 2, 24 382 I Cor. 15, 54; Hos. 13, 14; Esai. 25, 8 366 Lnc. I, 32 )[*]( 348 et 310 nomini P1v (idem Cypr. test. I 16 p. 50,11 H.; TertuJL adu. Iud. 5; Marc. 3, 22); nomine M, sed priore loco altera mansis e in i mutauit 349 quas R, quod refutat Ld coll. u. 686 al. 350 Quae B mundę M 351 his M 352 p hora pphetica M 356 prebui M; deinde una littera erasa spntamentis B 359 sqq. conplacuit (M) consilium .. uso I — Nec .. poterat — taliter uenire pro nobis. I Mortem Wiih. Meyer (qui alias genetiuum esse existimat; pro nobis cum uenire esse coniungendum apparet, si comparaueris u. 286); complacuit: Consilium .. usus (M), I — Nec .. uenire — pro nobis I Mortem v; Sic .. complacuit, consilium .. usus, I Nec .. poterat taliter uenire pro nobis. ( Mortem P* 361 esset] postremas duas litteras in M m. 1. in rasura scripsit post inuidus comma posui; cf. u. 152; 164 364 patrę M 366 post altissimi littera f in M erasa )
    139
  8. Hoc et ipse fremit, humilis in carne cum esset,
  9. Testaturque patrem, ut ora prophetica firmet.
  10. Ex Israel legimus hominem resurgere talem;
  11. Et homo est, inquit, et quis eum nouit in ipsis ?
  12. Hieremias ait. Hic Deus est noster aequalis,
  13. Post haec et in terris uisus est conuersatus humanis.
  14. Esaias autem: Tu es Deus, et nesciebamus:
  15. Et Deus in te est, et praeter te non alter habetur.
  16. Et quis in occasum prophetarum lege ueniret?
  17. Cantate Domino, nomen est Deus illi, qui uenit!
  18. Et psalmus de ipso quartus quadragesimus inquit:
  19. Exaltabor ego in gentibus nomine magno.
  20. Et alibi legimus: Hodie te genui, fili;
  21. Pete, et dabo tibi, et habebis gentes heredes.