Carmen Apologeticum

Commodianus

Commodianus. Commodiani Carmina. Dombart, Bernhard, editor. Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 15, 1887.

  1. Qui credit in Christo, de ligno uitae degustat,
  2. Quo fuit suspensus Dominus, (a) Moyse praedicto.
  3. Hunc ipsum Esaias humilem denuntiat esse
  4. Et nimis deiectum, fuerit quasi serui figura:
  5. Et uidimus illum, nec erat praeclarae figurae,
  6. In plaga depositus homo, sciens omnia ferre.
  7. Hic dolet pro nobis et peccata nostra reportat,
  8. Et pro facinore nostro Deus tradidit illum.
  9. Qui, cum uexaretur, tacuit sicut, agnus ad aras.
  10. Hic homo iam non erat, sed erat Deus caro pro nobis;
  11. Quo palam apparet hoc [erat] Dei nomen oriri,
  12. Quod modo praeclarum nomen apud gentes habetur.
  13. Hoc Malachiel canit propheta, qui et angelus ipse, .
  14. Cum et ludaeorum reprobet sacrificia dicens:
  15. [*]( 331 Hebr. 6, 5 334 Uenter. 28, 66; cf. u. 518 sq. 335 sqq. Esai. 53, 2 sqq. 344 sqq. MaL 1, 10 sq. )[*]( 331 suauiter MP1;suauia v 332 resurgit, a morte v; resurgit a morte P1 334 suspensas] \' fortasse appenaus\' R Ld (praefat.) (a) Moyse (Mose Lb) praedicto Lb Ld Hanssen; Moyse predicto M; a Moyse praedictus R; Moyse praedictus P1 337 illam M; eum P1 (s. u. I.) v praeclarae figurae P1 v; praeclare fulgurae M 338 In plaga P1v; impleta M depositas MPsLd; positas P1; sed positas B 339 nobis MB (coniecturâ); nostris P1 (s u. I.) Ld 340 propter facinora nostra B, quod Ld recte auersatur colI. Cypr. test. II, 13 p. 78, 1 H.: Et Deus tradidit illum pro peccatis noetris 341 aras M; aram P1 (s. u. I.) v 342 non del. B sed Deus erat B caro P1 R Hanssen Wilh. Meyer, Abh. p. 293 (qf. u. 284) ; cura Mi curans Ld 343 Quo MLd (coniectura); Quod P1 (s. u. L); Quae B apparet hoc erat Dei nomen M (erat ex antecedente uersu perperam huc irrepsisse recte monuit Ld); apparet, hoc erat, Dei nomen P1; (nobis, I Quae palam) apparebat, factus. Dei numen B 344 preclarum M 344 sq. babetur. I Hoc Ld) habetur, I Hoc P1 R 345 Malachia Hanssen p. 62 et del. P3 Angelos M 346 iudeorum M )
    138
  16. Non erit acceptam mihi sacrificium uestrum,
  17. Sed in omni loco offerunt meo nomini gentes,
  18. Apud quos eximium nomen meum magnificatur,
  19. Qui sine cruore offerant meo nomini munde.
  20. Nam fuit is ipse humilis, latens nomine magno,
  21. Qui de semet ipso per ora prophetica clamat:
  22. Contumax non sum, ait, neque contradico nocenti,
  23. Dorsum quoque meum posui ad flagella caedendum
  24. Maxillasque meas palmis feriendas iniquis
  25. Praebui nec faciem auerti sputis eorum.
  26. Stultitia subiit multis!, Deum talia passum,
  27. Vt enuntietur crucifixus conditor orbis.
  28. Sic illi conplacuit consilium neminis uso —
  29. Nec alius poterat - taliter uenire pro nobis.
  30. Mortem adinuenit, cum esset inuidus, hostis,
  31. Quam ebibit Dominus passus, ex inferno resurgens.
  32. Idcirco nec uoluit se manifestare, quid esset,
  33. Sed filium dixit se missum fuisse a patre.
  34. Sic ipse tradiderat semet ipsum dici prophetis,
  35. Vt Deus in terris Altissimi filins esset.
  36. [*]( 313 sqq. Eaai. 60, 5 sq. (Cypr. p. 78, 3 H.) 351 Bom. 11, 34 311 Sap. 2, 24 382 I Cor. 15, 54; Hos. 13, 14; Esai. 25, 8 366 Lnc. I, 32 )[*]( 348 et 310 nomini P1v (idem Cypr. test. I 16 p. 50,11 H.; TertuJL adu. Iud. 5; Marc. 3, 22); nomine M, sed priore loco altera mansis e in i mutauit 349 quas R, quod refutat Ld coll. u. 686 al. 350 Quae B mundę M 351 his M 352 p hora pphetica M 356 prebui M; deinde una littera erasa spntamentis B 359 sqq. conplacuit (M) consilium .. uso I — Nec .. poterat — taliter uenire pro nobis. I Mortem Wiih. Meyer (qui alias genetiuum esse existimat; pro nobis cum uenire esse coniungendum apparet, si comparaueris u. 286); complacuit: Consilium .. usus (M), I — Nec .. uenire — pro nobis I Mortem v; Sic .. complacuit, consilium .. usus, I Nec .. poterat taliter uenire pro nobis. ( Mortem P* 361 esset] postremas duas litteras in M m. 1. in rasura scripsit post inuidus comma posui; cf. u. 152; 164 364 patrę M 366 post altissimi littera f in M erasa )
    139
  37. Hoc et ipse fremit, humilis in carne cum esset,
  38. Testaturque patrem, ut ora prophetica firmet.
  39. Ex Israel legimus hominem resurgere talem;
  40. Et homo est, inquit, et quis eum nouit in ipsis ?
  41. Hieremias ait. Hic Deus est noster aequalis,
  42. Post haec et in terris uisus est conuersatus humanis.
  43. Esaias autem: Tu es Deus, et nesciebamus:
  44. Et Deus in te est, et praeter te non alter habetur.
  45. Et quis in occasum prophetarum lege ueniret?
  46. Cantate Domino, nomen est Deus illi, qui uenit!
  47. Et psalmus de ipso quartus quadragesimus inquit:
  48. Exaltabor ego in gentibus nomine magno.
  49. Et alibi legimus: Hodie te genui, fili;
  50. Pete, et dabo tibi, et habebis gentes heredes.
  51. Certe iam apparet, qui sit Deus et quis in ipso,
  52. Et cuius in nomine crederemus gentes ubique: .
  53. Dictum est Christo meo, teneo cuius dexteram, illud:
  54. Exaudiant gentes, et imperet gentibus ipse.
  55. Quid plurimis opus est, cum res tam aperte probatur,
  56. [*]( 319 cf. 291; NumBr. 24, 17 370 Hierem. 17, 9 (Cypr. p. 74, 17 H.) 371 sq. Bar. 3, 36; 38 373 Esai. 45, 14 sq. 371 sq. Psal. 67, 5 377 sq. Paal. 45, 11 379 sq. Psal. 2, 7 sq. 383 sq. Esai. 45, 1 384 Psal. 21, 29 )[*]( 367 fremit MP1R (in textu); premit R(in comment.) Ld 388 profetica. M 369 lfl M 371 Hyeremias M 374 preter M 375 quis MP1Ld; qui B occansum M (cf. Schuch. Vokal. I p. 112) legi M ueniret? Ld; ueniret: P1; ueniret, B, ut qui (v. 375) ad Domino (u. 376) pertineat; idem in commentario profitetur magis sibi placere uehiret secundum Graecum τ ἐπιβεβηϰότι; sed cf. u. 241 376 ille M 377 quartus quadragesimus Mv, qui numerus quamquam discrepat a uulgari psalmorum diuisione, nihil tamen mutandum; cf. quae disserui in Zeitschrift f wissenschaftl. Theol. XXII p. 380 sqq. inquid M 378 Exaltabar M gentibt M 379 hod M 381 apparet M qui sit M (cf. u. 90); quia sit P1 (s. u. l.) v 382 ubiquQ M 384 imperet Plv; imperent M 385 plurimis MP\' R; pluribus Ld; cf. Ienaer Literaturzeit. ann. 1877 p. 797; Wölfflin., lat. u. rom. Comparat. p. 69 sq.; p. 70; ceterum Ld ipse genuinam lectionem restituit in praefat. Instr. p. VIII )
    140
  57. Cum is, qui taxatur, populus iam in illo laetatur?
  58. Illi autem miseri, qui fabulas uanas adornant •
  59. Et magum infamant, canentibus rostra elusissent.
  60. Quales eos dicam? antequam dispersi fuissent,
  61. Quos nec exulatus fregit nec seruus ipsa.
  62. Si magus adfuerat, cur ergo prophetae canebant
  63. Venturum e caelo, ut esset spes gentium ipse?
  64. Si false de ipsis pronuntiant perdere terram,
  65. Quod prouenit de eis, sic erint et falsa de illo.
  66. Sed quia sunt semper spreti, quod cruenti fuerunt,
  67. Contra suum Dominum rebellant dicere magum.
  68. Nec uolunt audire, quae dixerunt uates in illos,
  69. Quod non intellegerent in totum fine sub ipsa.