Carmen Apologeticum
Commodianus
Commodianus. Commodiani Carmina. Dombart, Bernhard, editor. Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 15, 1887.
- Et sic per occulta inaniuit fortia mortis.
- Obrepsit Dominus ueteri latroni celatus
- Et pati se uoluit, quo magis prosterneret ipsum. [*]( 311 Hebr. 2, 14 )[*]( 301 clauso scripsi. (cf. u. 411 historia clausa; Horat. carm. II 4, 24 claudere luatrum); quasso MP1; casso v; fortasse scribendum passo, ut u. 62 pando cum P1R posuimus pro quando; cf. Lucret. 6, 359 tempora se neris .. pandunt; adde quod Diez, Etymol. Woerterb.* p. 238, passare a pandere originem ducere putat 303 Hec M speranda MPILd; quaerenda LbR sempiterno frunisci M (P1 falso: franisci) Ld; sempiterna frunisci R; (sempiterno) fruenda P*; idem tamen in excursu (Ps) frunisci ueram lectionem esse putat 304 fragilis P1v, fragili M nostra P3; ni M; uita P1 305 laute M; lautae Ld, nescio an recte 306 caduca M (cf. Horat. carm. II 13, 11; III 4, 44); caduco R; caducus Ld 307 WT si (= Aut si) MR; Vt si P1; Si Ld perseueraueris M; perseueraris RHanssen; persenueris Wilh. Meyer, Abh. p. 292 torpescis R 308 quo MPLd; quid R 308 sq. uita I Tormentum P1 301 quod v; quo M; qua P1 310 nobist Hanssen querenda M 312 resur recturos M III 0 ho∈ M1; nou M2 sclo M 314 Cęderet M 315 Descendit Plv; Discendit M plasme M misertus P1v; miserius M 317 celatos M )
- Ille quidem audax et semper saeuus ut hostis,
- Dum sperat in hominem saeuire, uictus a Summo est.
- Per quod prius hominem prostrauerat morti malignus,
- Ex ipso deuictus; unde nobis uita prouenit.
- Adam degustato pomo mori iussus obi<u>it;
- Cuius de peccato morimur sic et omnis itemque.
- Sed iterum dixit Dominus: De ligno uitali
- Si sumpserit ille, in aeternum uiuat honestus.
- Mors in ligne fuit et ligno uita latebat,
- Quo Deus pependit Dominus, uitae nostrae repertor.
- Hoc lignum uitae Dominus praedixerat esse,
136