Carmen Apologeticum
Commodianus
Commodianus. Commodiani Carmina. Dombart, Bernhard, editor. Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 15, 1887.
- De uirtute sua carna(liter na)sci (se fecit)
- * * * * * *
- * * licet facere fimbriam unam.
- Iam caro Deus erat, in qua Dei uirtus agebat.
- Quid, quod prophetae canunt, inuisibilem esse uidendum,
- Vt claritas tanta fieret homo quoque pro nobis. [*]( 285 Esai. 25, 9; 40, 9; 52, 10; 53, 1 aqq. (?) 288 Esai. 40, 5 (Cypr. p. 69, 4 H.); cf. Ioh. 1, 14.. )[*](loco iam monui (S. 107 p. 794); ad prioris autem partis caliginem aliqua ex parte illustrandam haud inutilis mihi uidetur locus Tertullianeus (de praescr. haeret. c. 13): postremo delatum (uerbum = filium Dei) ex spiritu patris Dei et uirtute in uirginem Mariam (Euang. Luc. 1, 35), carnem factum in utero eius et ex ea Datum exisse Jesum Christum. Primo igitur, nisi faUor, Commodianus de Christo ex uirtute Dei nato uel potius, ut erat tlle Monarchianus, de Deo sua ipsius .uirlute in Christo nasci te faciente egit, deinde ex miraculis a -Christo editis unum attulit (Mattia. 14, 36), ut, quantum in iilo ualuisset uirtus diuina, exemplo comprobaretur. Prioris sententiae nouissima, posterioris prima pars cum periisse uideatur, maioris lacunae interposui signa. Ceterum primum uersum utcumque poteram composui; reliquis manum admouere non ausus sum. — De locutione carnaliter nasci cf. u. 403 Praedictus est Deus carnaliter nasci; de facere se cum infmitiuo cf. u. 122. - Eoensch (Berliner Wochenschrift V (1885) p. 401) ita locum scribendum censet: De uirtute curasse sua legis fimbriam unam, eamque opinionem litteris ad me datis ita rationibus firmat: In diese wenigen Worte ist, wie ich glaube, die ganze Erzählung Luc. 8, 43 - 48 kurz zusammengedrängt, vgl. namentlich daselbst V. 44: tetigit fimbriam, 46: noui uirtutem de me exiisse, 47: quemadmodum confestim sanata sit.\' Quae argumentatio uiri doctissimi quamquam haud mediocriter me mouet, dubitaui tamen quae proposuit recipere, praesertim cum uersus: De uirtute curasse sua legis fimbriam unam legitima apud Commodianum caesura semiquinaria careat; cf. Hanssen, de arte metrica Commod. § 2 p. 7; WHh. Meyer, Abh. p. 289 .284 Deus erat Pl (cf. u. 342); deserat M, deseratur (\'uunmehr wird das FleiBch erschlossen .., d. h. der Leib der Maria flberscbattet ..\') uel sed erat Lb; uerbus erat (in quo) uel desierat (idem PS) uel desnerat (= desueuerat) R; descenderat Ld age bat (sic!) M 284 sqq. agebat, (Quid .. uidendum?) Yt v 286 claritas tants R ; cbaritas (caritas Ld) tanta P2 P3 Ld; alacritas tanto MP1 )
- Nec populus noster prosilisset in noua lege,
- Si non Omnipotens ordinasset ante de nobis.
- Hic erat Omnipotens, cuius <in> nomine gentes
- Crederent omnino, quod propheta dixit Esaias:
- Exurget in Israel homo de radice Iesse,
- In illum sperabunt gentes, cuius signo tuentur.
- Et alter dixit testem illum esse per orbem,
- Manifestari eum principem nationibus ipsum.
134