Carmen Apologeticum
Commodianus
Commodianus. Commodiani Carmina. Dombart, Bernhard, editor. Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 15, 1887.
- Hunc sanctum sanctorum Daniel perungui designat
- Et exterminari post illum chrisma regale.
- Dauid illum dixit clauis configi silentem:
- Effoderunt, inquit, manus meas et pedes ipsi.
- Salomon quoque tam aperte de illo prophetat,
- Occidamus iustum! dicturos esse Iudaeos.
- Hieremias totidem crucem figurate demonstrat:
- Venite, mittamus lignum in pane! dicentes.
- Dux autem ipsorum Moyses praeconiat illis:
- Ante tuos oculos pendebit uita necata.
- Hic pater in filio uenit, Deus unus ubique:
- Nec pater est dictus, nisi factus filius esset.
- Nec enim relinquit caelum, ut in terra pareret,
- Sed, sicut disposuit, uisa est in terra maiestas; [*]( 266 loh. 3, 15 217 Dan. 9, 24 269 Psal. 118, 120 (Cypr. p. 88, 7) 270 Peal. 21, 17 271 sq. Sap. 2, 12; 20 273 sq. Hierem. 11, 19 275 sq. Deater. 28, 66 (Cypr. p. 87, 19 H.) )[*]( 266 Crederet in quo qui, is Ld (Cypr. p. 88, 18 H.: et qui crediderit in eum); Crederet in quo quis MP1; In quo quisquis crederet R 267 sanctorum P1υ; sanctor M; del. P; sanctûm Lb pungni M; perungui r; perungi Pl 261 illum Wilh. Meyer; illud MPlv 270 inquid M 271 te Ld (errore typogr.) iudeos M 273 Hieremias P\'; byeremias M; Ieremias o demonstrat M; demonetrans P* (B. u. l.) v post uersum 273 in medio uerborum contextu positum est signum ; eadem manu sub signo imo margine scriptus inuenitur uersus 274 (Venite etc.) 275 Dux autẽ ipsor moyses preconiat illis M, quae inde ab editione principe omittebantur; cf. S. 107 p. 794 276 necata P3υ, negata M P1 278 est dictus M P1 (cf. Wilh. Meyer, Abh. p. 292); esset dictus υ; d. e. Lb 270 relinquit] n initio omissum in M m. 1. add. 280 post maiestas M haec habet, quorum Pitra nullum fecit mentionem: De uirtute sua carnasse licet facere fimbriam unam. Inter nouimmam horum uerborum partem et locum quendam commentarii evangelici. qui TheophiU nomine circumfertur (Thtod. Zahn, Forschungen zur Gesch. d. neutest. Kanons, 1883, tom. H p. 51, 5 sqq.) necessitudinem quandam intercedere alio. )
- De uirtute sua carna(liter na)sci (se fecit)
- * * * * * *
- * * licet facere fimbriam unam.
- Iam caro Deus erat, in qua Dei uirtus agebat.
133