Carmen Apologeticum
Commodianus
Commodianus. Commodiani Carmina. Dombart, Bernhard, editor. Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 15, 1887.
- Quousque ueniret Dominus, prophetae canebant:
- Ex eo, quo uenit, tacuit prophetia Iudaeis.
- Post quem in exilium deuenerunt corde durato
- Nec modo dinoscunt, quapropter sint talia passi.
- Praedictum fuerat illis ab Esaia propheta
- Et (a) Danihelo similiter perdere terram;
- Quae non ante tamen, nisi dux ciuitatis in ipsa
- Penderet in ligno, fieret deserta deinde.
- Desubito qualis obfulsit gloria genti,
- Vt fieret populus, populus qui non erat ante! [*]( 240 sqq. Hierem. 15, 7 ? Matth. 3, 11 sq.; Luc. 3, 16 sq. (Iustin. Tiyph. p. 268, C; 272, B) 245 Esai. 1, 7 sq. (Matth. 23, 38); Dan. 9, 26 250 Hos. 2, 24 )[*]( 234 profecit P1υ; proficit M 235 Non ullum scripsi (cf. Instr. I 32, 6); Non illa M (P* falso: Non illius); Non ille P1υ enplastro M 236 sanaQ M 237 turbabantur P1υ; turbabuntur M 238 magis inuidia Lb R: magis inuidiae MP1; malis inuidiae Ld ducti sunt MPlLd; sunt ducti LbR liboris M 238 sq. ducti sunt (sunt ducti), in zelo liuoris Non Lb υ 239 sepulti MP* (= sopit*; cf. Verg. Aen. 6, 424 custode sepulto); sepnlta LbBj sedncti Ld (cf. Inatr. 1 11, 5) 240 disperderet B in commentario coil. Instr. I 2, 4 241 canebat M 242 iudeis M 245 Predictum M ab Esaia propheta P1; ab Esaiam (esaii M) prophetam MLbLd; sed uide quod sequitur, Danielo 246 a scripsi; om. MP1υ Danihelo M (cf. Cypr. uit. c. 11 p. CII, 12 H: ut Heliae vel nt Danielo; Pseudocypr. de pascha comput. p. 262, 1 H.; Lucif. Calar. 164, 24 H.; Sulp. Seuer. p. 58, 2; 63, 10; 21 Halm.; Prudent. Cathem. 4, 70 Dani- elus); Daniele P1; Danieli R; Danielem Ld similiter, perdere P\' (cf. u. 393); similiter pendere M; similiter, illos perdere R; simul iter, quo perderent Ld 247 quae υ, quam MPl ligno; fieret P1 240 gta M )
- Non fuit adtonitus Esau, dilectus a patre,
- Iunior quod frater primitiua tolleret ille?
- Sic nec synagoga potuit cognoscere tempus,
- Quando et quo duce caderet de suo priuato;
- Sicut erat scriptum, quod auis sua tempora norunt,
- Nam populus iste non me intellexit adesse.
- Ventum est, ut ipse dominator caeli ueniret:
- Secundum scripturas non est conputatus ab ipsis.
- Praescius hoc fuerat Dominus, quasi cuncta qui nouit;
- Idcirco per ora prophetarum ista praedixit.
131