Carmen Apologeticum
Commodianus
Commodianus. Commodiani Carmina. Dombart, Bernhard, editor. Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 15, 1887.
- f Mutabuntur paupera ueste fastidiis.
- Sufficeret illis utique, quod promptius edunt.
- Si pinguis est opibus, sibi sit; si Caesari dignus,
- Quid sua praeponit fragilis nec respicit ullum?
- Communicet immo talis bonitatem in omnes,
- Cui Summus diuitias, honores addidit altos.
- Nec enim uitupero diuitias datas a Summo,
- Sed culpandus erit, qui superextollitur illis.
- Suadeo nunc ergo altos sic et\'humiles omnes,
- V t legant assidue uel ista uel cetera legis. [*]( 20 Ingerunt ut tumulum ferculum, dum diuitiis plaudent scripsi (plaudent = gloriantur ? cf. u. 480; de rebus cf. Plaut. Menaechm. 101 sqq.; Petron. 35 sq.; ceterum totus locus desperatissimus est); Ingerunt ut tumulum sepulchrum dũ plaudent diuitir M (P1 falso: dumjplaudens diuiti); Ingerunt ut tumulum se pulchros: dum diuiti plaudent, P1; Inferuntur tumulo sepulchri, dum gaudent diuitiis: R; Ingerant ad tumulum sepulchri, tum diuiti plaudent Ld 21 Mutabunt̃ paupera uoete fastidiis M (P\' falso: paupere ueste et fastidiis); Mutabuntur fastidiis et paupere ueste P1; Mutabuntur et fastidiis et paupere ueste R; Mutabuntque pauperes uestes et fastidientur Ld haec addens: \' Commodianus inuehitur in parasitos, qui exsequias funeris alicuius prosecuti post ad uestitum suum redeunt. 23 Si pinguis est opibus, sibi sit (= sibi habeat diuitias); si Caesari dignus M (post opibus et sit ego interpunxi; de adiectiuo dignus cum datiuo coniuncto cf. Georg. HWp. 2019 s. u. dignus 11, y; Woelfftin. in Bhein. Mus. XXXVII p. 115; quamquam locutio Caesare dignus inuenitur in anthol. Lat. 780, 29 B.); Si pinguia est opibus, cibus sit si Caesari dignus. P1; idem tamen postea (PS) ueram codicis lectionem Caesari \'typorum sphalma\'(!) et Caesare scribendum esse putat; Si pinguis est opibus, siue sit is Caesare dignus, Lb; Si pinguis est opibus, cibus si Caesare dignus, R; Siquis est opibus sibi uisus Caesare dignus Ld; idem in Instruetionum editionis praefatione p. IX Huemerum secutus haec proponit: Si pinguis opibus sibi sit, si Caesare dignus 24 praeponit P\'v; preponunt M fragili (= inopi) P Lb nec in M primo omiss. m. 1. s. 1. scripsit ullum MP1 Ld; illum Lb (idem sic quoque legi posse arbitrabatur: praeponunt, fragilis nec respicit ullum); urnam R 26 Summus Ριυ; summa M; summam Lb diuitias MP1υ; dedit iam Lb Altus Lb 29 ergo altos sic M; ego altos sic P1 (s. u. I.) v; ego sic altos Lb )
- Aspic(it)e, quoniam breuis est nobis credita uita;
- Discite, quapropter moriamur nati, prudentes!
- Quid hebetes morimur, quid profuit lucem uidisse?
- Si nihil inquiras, hoc est beluarum adesse.
- Certe Deus summus hominem praeposuit aruis,
- Non feram nec pecudem. Cur nos similemus ad illas? .
- Omnipotens uoluit hominem sibi praebere laudes;
- Idcirco futura docuit nos ipse diuinos.
- Quae ut crederemus, non tantum uerbo sonauit,
- Sed et demonstrauit fortia Pharaone decepto.
118