Instructiones

Commodianus

Commodianus. Commodiani Carmina. Dombart, Bernhard, editor. Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 15, 1887.

  1. Polliceor, quoniam securior diuiti uiuis.
  2. Excipe doctrinam magis Salomonis in aures.
  3. Responsorem in alto non dedit Deus pauperem esse:
  4. Idcirco te subde et honorem redde potenti.
  5. Blandus enim sermo .. prouerbium nosti ut inquit;
  6. Vincitur officio etsi fuerit ira uetusta.
  7. Si lingua taceat, nihil melius inuenisse.
  8. Sane si non fuerit ars, unde uita regatur,
  9. Aut operam praebe aut cursum iussu potentis;
  10. Non pudeat neque pigeat procurre(re) sanum.