Instructiones

Commodianus

Commodianus. Commodiani Carmina. Dombart, Bernhard, editor. Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 15, 1887.

  1. Malitiam nullus dimittit [ita] aequo de corde.
  2. Vis bona uidere et fraudibus uiuere quaeris.
  3. Lex ipsa cur ergo processit tanto labere?
  4. Abuteris Domini mandata, et te filium inquis;
  5. Tu si talis eris, sine causa fideris, inquam.
  6. Omnipotens mites quaerit sibi filios esse,
  7. Rectos, corde bonos, deuotos legi diuinae,
  8. Inmites autem iam scitis ubi demersit.
    XVI. SAECVLARIA IN TOTVM FVGIENDA.
  1. Si quidam doctores, dum exspectant munera uestra