Instructiones

Commodianus

Commodianus. Commodiani Carmina. Dombart, Bernhard, editor. Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 15, 1887.

  1. De semine lolii qui stant in ecclesia mixti,
  2. Expletis temporibus messis separantur a fructu.
  3. Lolium est natum, quod non miserat dominus <agri>;
  4. Omne [lolium] agricola collectum separat illud.
  5. Lex ager nobis est: qui fecerit bonum in illa,
  6. Ipsam uti<que) nobis praestat requiem ueram
  7. Ipse Dominator; nam lolium igne crematur.
  8. Si ergo putastis, quoniam sub uno morantur,
  9. Erratis: sterilis Christianos uos esse designo.