Instructiones
Commodianus
Commodianus. Commodiani Carmina. Dombart, Bernhard, editor. Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 15, 1887.
- Saturnusque senex si deus, deus quando senescit?
- Aut si deus erat, cur natos ille uorabat?
- Terroribus actus, sed quia deus non erat ille,
- Viscera natorum rabie monstruosa sumebat.
- Rex fuit in terris, in monte natus Olympo,
- Nec erat diuinus; sic deum esse dicebat.