Instructiones
Commodianus
Commodianus. Commodiani Carmina. Dombart, Bernhard, editor. Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 15, 1887.
- Erue te tandem et tecum ipse retracta:
- Non utique pecus nec besteis, sed homo natus,
- Tu te ipse doma sapiens et intra sub antra.
- Idola, quae sequeris, nihil nisi uanitas aeui.
- Leuia uos corda perducunt poenali barathro.
- Ibi aurum, uestes, argentum ulnis refertis,
- Bellatur ibi, dein canta(n)tur pro psalmis amore(s).
- Vitam esse putas, ubi ludi(s) aut prospicis ista:
- Sortiris, ignare, extincta, aurea quaeris.
- Inde non effugies pestem, licet ipse diuines.
- Gratiam, quam misit Dominus in terra legendam,
- Non requiris eam, sed sic quasi besteus errans.
- Aurea post fata ueniet tibi saecla, si credis,
- Rursus ut incipias inmortale uiuere semper.
- Illud quoque datur scire, quod ante fuisti: