Instructiones
Commodianus
Commodianus. Commodiani Carmina. Dombart, Bernhard, editor. Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 15, 1887.
- Siluanus unde deus iterum apparuit esse ?
- Inde forte placet, eo quod bene fistula cantat?
- Largitur quoniam lignum? Nam forte non esset.
- Vaenalem emisti dominum, cum tu ipse sis illi.
- Aspice, deficit lignum! quid illi debetur?
- Non te pudet, stulte, tales adorare tabellas?
- Vnum quaere Deum, qui post mortem uiuere dicit!
- Secede ab istis, qui sunt biothanati facti.
- XV. HERCVLES.
- Hercules quod monstrum Auentini montis elisit,
- Euandri qui solitus erat armenta furare,
- Rustica mens hominum, indocilis quoque, pro laude