CLAVDIANVS SIDONIO PAPAE SALVTEM.
Si possibile factu esset, ut te dominum meum uel aliquotiens aliquantulum conuenirem, non undeunde quarumpiam personarum aut uoluntates aut necessitates inquirerem, sed quae in rem debiti mei usui mihi esse possent. quippe reuisionis potestas multis modis ac miseris perinde causis intercluditur. enimuero scribendi facultas aut raro idonea subpetit aut nec subpetit. ista haec eadem remissibilia sint necne, tute iudicaris. porro autem uero quod saepenumero scriptis uestris alii inpertiuntur, qui id ipsum nec ambiunt quam egomet, forsan nec merentur amplius, non arbitror amicitiae legibus inpune [*](1 Haec epistuia legitur inter epistuku Sidonii Apollinaris libr. IIII ep. IL adhibui ad textum constituendum libros manuscriptos Sidonii hos: cod. Paris. 18584 saec. X (A), cod. Paris. 12781 saec. XI (B), cod. Paris. 2168 saec. XI-XII (C), cod. Paris. 278% saec. XII (E). accedit praeterea codex Claudiani Mamerti MontepessuL H 145 saec. XII, quem supra litera D signifieauimus. contulimus etiam editionem Sidonii ab Eugevio Bareto curatam (Paris. 1879), cuius lectiones uariantes compendio (jb) designamus 2 suo A 3 facto AD esset factu B aliquotiee BCE, om. b 4 unde II unde C, unde Ebbad7maltimudioB,mnltimoaisbet E 5 anquirerem A 7 multimodia B, mnltimodu b et b 9 indicaris A, iadicaneria D 11 impartiuntur b )
199
committi. illud etiamnum dolenter faxo tacitum, quod libellos illos, quos tuo nomine nobilitari non abnuis, nullo umquam inpertiuisti rescripto? sed uacuum forte non subpetit, quod tute modicum magnae admodum inpendas amicitiae. ecquo tam ex occupatu umquam uspiamue inplicabere, quin illud in aliorum commoda reuergat? cum precatu deum placas, eundem non modo amicis, sed ignotis quoque concilias. cum scripturarum caelestium mysteria rimaris, quo te studiosius imbuis, eo doctrinam ceteris copiosius infundis. cum tuas opes in usus inopum prodigis, tibi quidem maxime, sed aliis quoque consultum facis. proinde nihil uidelicet, profecto nihil est tam infecundum actionum tuarum omnium, quod tibi uni soli tantum et non aliis quoque multis tecum uberiorem fructum ferat. \' nulla ergo cuiusquam praepedimenti occasio praetendi uel falso potest, cur egomet specialis atque intimus nihil a speciali meo fructi feram, a quo ignoti quoque multum capiant plurimi. sed, uti ego autumo, iuxta formam euangelici largitoris, quod non das amico esurienti, dabis inprobo pulsatori. porro si etiamnum solito obdurueris, faxim egomet quod tete paenitebit: quoniam si peccabis ultra reticendo, ego protinus ulciscar . scribendo. porro enim ambiguo caret tam te puniendum scripto meo, quam punior egomet silentio tuo. uale.
[*]( B 1 etiam non D 2 abnais A, annuis rell. 3 impartioisti b 4 hec quo BDE, haecquo A 10 inopidQ A mazome B 13 uberem ASDE 16 tuus post intimus add. uett. editt. 19 etiam ntl A, et iamnum E, etiam nc C, etiam non BD, etiam nunc b poeniteat uett. editt. 20 peccabis AD, peccatis rell., peccaris b ) 200
SIDONIVS CLAVDIANO SVO SALVTEM.
Committi, domine maior, in necessitudinis iura pronuntias, cur, quod ad salue tibi debitum spectat, a stilo et pugillaribus diu temperem, quodque deinceps nullas uiantum uolas mea papyrus onerauerit, quae uos cultu sedulae sospitatis inpertiat. praeter aequum ista coniectas, si reare mortalium quemquam (cui tamen sermocinari latialiter cordi est) non pauere, cum in examen aurium tuarum quippe scriptus adducitur, tuarum inquam aurium, quarum peritiae, si me decursorum ad hoc aeui temporum praerogatiua non obruat, nec Frontonianae grauitatis aut ponderis Apuleiani flumen aequiparem, cui Varrones uel Atacinus uel Terentius, Plinii uel auunculus uel Secundus conpositi in praesentiarum rusticabuntur. adstipulatur iudicio meo uolumen illud, quod tute super statu animae rerum uerborumque scientia diuitissimus propalauisti, in quo, dum ad meum nomen prooemiaris, hoc munus potissimum cepi, ut meae fama personae, quam operae pretium non erat librorum suorum titulis inclarescere, tuorum beneficio perpetuaretur. at quod, deus magne, quantumque opus illud est materia clausum, declamatione conspicuum, propositione obstructum, disputatione reseratum et quamquam propter hamata syllogismorum puncta tribulosum, uernantis tamen eloquii flore mellitum. noua ibi uerba, quia uetusta, quibusque conlatus merito etiam antiquarum literarum stilus antiquaretur, quodque pretiosius, tota illa dictio sic caesuratim succincta quod profluens, quam rebus amplam strictamque sententiis sentias plus docere quam dicere. denique et quondam nec iniuria haec principalis fecundia conputabatur, cui paucis multa cohibenti curae fuit causam potius inplere quam paginam. [*]( 1 Hanc epistuiam, qua Sidonius praecedenti respondet (est libri IIII epist. III), ex recensione Bareti dedimus 23 mollitiim Baretus )
201
at uero in libris tuis iam illud quale est, quod et teneritudinem quamquam continuata maturitas admittit interseritque tempestiuam censura dulcedinem, ut lectoris intentionem per euentilata disciplinarum philosophiae membra lassatam repente uoluptuosis excessibus quasi quibusdam pelagi sui portubus foueat. o liber multifariam pollens, o eloquium non exilis, sed subtilis ingenii, quod nec per scaturigines hyperbolicas intumescit nec per tapinomata depressa tenuatur. ad hoc unica singularisque doctrina et in diuersarum rerum adsertione monstrabilis, cui moris est de singulis artibus cum singulis artificibus philosophari quaeque, si fors exigit, tenere non abnuit cum Orpheo plectrum, cum Aesculapio baculum, cum Archimede radium, cum Euphrate horoscopium, cum Perdice circinum, cum Vitruuio perpendiculum, quaeque numquam inuestigare destiterit cum Thalete tempora, cum Atlante sidera, cum Zeto pondera, cum Chrysippo numeros, cum Euclide mensuras. ad extremum nemo saeculo meo quae uoluit adfirmare sic ualuit, siquidem, dum sese aduersus eum, quem contra loquitur, ex-. sertat, morum ac studiorum linguae utriusque symbolam iure sibi uindicat. sentit ut Pythagoras, diuidit ut Socrates, explicat ut Plato, inplicat ut Aristoteles, ut Aeschines blanditur, ut Demosthenes irascitur, uernat ut Hortensius, aestuat ut Cethegus, incitat ut Curio, moratur ut Fabius, simulat ut Crassus, dissimulat ut Caesar, suadet \'ut Cato, dissuadet ut Appius, persuadet ut Tullius. iam si ad sacrosanctos patres pro conparatione ueniatur, instruit ut Hieronymus, destruit ut Lactantius, adstruit ut Augustinus, adtollitur ut Hilarius, submittitur ut Ioannes, ut Basilius corripit, ut Gregorius consolatur, ut Orosius adfluit, ut Rufinus stringitur, ut Eusebius narrat, ut Eucherius sollicitat, ut Paulinus prouocat, ut Ambrosius perseuerat.
Iam uero de hymno tuo si percunctere quid sentiam, commaticus est, copiosus dulcis elatus et quoslibet lyricos dithyrambos amoenitate poetica et historica ueritate supereminet, idque tuum in illo peculiare, quod seruatis metrorum pedibus, pedum syllabis syllabarumque naturis intra spatii sui terminum uerba ditia uersus pauper includit nec arctati
202
carminis breuitas longitudinem phalerati sermonis eliminat. ita tibi facile factu est minutis trochaeis minutioribusque pyrrichiis non solum molossicas anapaesticasque ternarias, sed epitritorum etiam paeonumque quaternas superuenire iuncturas. excrescit amplitudo proloquii angustias regulares et tamquam paruo auro grandis gemma uix capitur emicatque ut equi potentis animositas, cui frementi si inter tesqua uel confraga frenorum lege teneatur intellegis non tam cursum deesse quam campum. quid multis? arbitro me in utroque genere dicendi nec Athenae sic Atticae nec Musae sic musicae iudicabuntur, si modo mihi uel censendi copiam desidia longior non ademit. nam dum inpactae professionis obtentu nouum scribendi morem gradatim adpeto et ueterem saltuatim dedisco, de bono oratore nil amplius habeo quam quod malus poeta plus esse coepi. proin, quaeso, delicti huius mihi gratiam facias, quod aliquantisper mei meminens arentem uenulam rarius flumini tuo misceo. tuam tubam totus qua patet orbis iure uenerabitur, quam constat geminata felicitate cecinisse, quando nec aemulum repperit nec aequalem, cum pridem aures et ora populorum me etiam circumferente peruagaretur. nobis autem grandis audacia, si uel apud municipales et cathedrarios oratores ant forenses rabulas garriamus, qui etiam cum perorant salua pace potiorum turba numerosior inliteratissimis literis uacant. nam te, cui seu liberum seu ligatum placeat alternare sermonem intonare ambifariam subpetit, pauci, quos aequus amauit Iuppiter, imitabuntur. uale.
[*]( 26 Iuppiter om. cum Sirmondo Baretus ) 203
DOCTISSIMO VIRO SAPAVDO RHETORI CLAVDIANVS.
Disciplinarum omnium atque artium magistra Graecia idcirco maxime nobilibus studiis prouecta est atque orbem paene totum multiplicibus conplexa doctrinis, quoniam nemo illic omnium fuit, qui quidquam bonae frugis ferret, cui non par merito honossiet. hinc nonnulli mortales naturam paene supergressi mortalium extentis usquequaque excellentium ingeniorum uiribus infatigabilibus curis rerum abdita rimantes repositas originalium primordiorum causas et temporaliter fluentium substantiarum praefixos aeuo terminos indage et arte conplexi non modo intra mundanum, sed supercaeleste etiam introiere secretum.
Quod mihi in praesentiarum usus est dicere, quoniam bonarum artium iam inde a proauorum nostrorum saeculis facta iactura et animi cultum despuens, quo solo praestat pecudi gens humana, deliciis et diuitiis seruiens ignauiae et inscitiae famula pessum porro dedit cum doctrina uirtutem. [*]( 6 ?? ) [*](2 Haec epistula in uno codice Parisino nr. 2165 saec. XIII, quem supra iam litera E significauimus, legitur (fol. 34\' col. 1 — fol. 35\' col. 2). erat liber ille manuscriptus olim Baluzii (cod. 112), qui inde hanc epistuiam deprompsit atque edidit in \'MisceUaneorum\' libro V I (Lutet. Paris. 1713) pag. 535 sqq. EXPLICIT MEMERTI CLAVDIAJST DE STATV ANIMAE LIBER TEKTITS. EPLA EIYSDEM. DOCTISSIMO VIRO SAPAVDO RETHORI CLAVDIANVS E 3 iccirco E 4 pene E hic et infra 6 uerba cui—siet e senario quodam iambieo deprompta esse in propatulo est 10 fluctuantium Baiueius 11 aeuo om. Baluzius 18 passum Balueius )
204
nam quod non modo ad innouandum quippiam, sed ne ad dediscendum quidem absque te uno disciplinae nobilis ullus adspirat, neglegentiae id humanae adscribemus an naturae? si malum istoc naturae uitio uertimus, numquidnam a genere humano differre dici potest genus humanum, aut ingenia eadem non sunt, quae fuere prius, aut Cicero sui saeculi summus orator nata secum bona accepto habuit et non mage parui pendens domestica et ciuica ad usque Graeciam capessendae opulentioris scientiae gratia peregrinatus est, aut forsan Platon apex culmenque philosophiae priuo naturae bono contentus post Socratis dogmata angustiorem credens Graeciam doctrinarum quam sese uirtutum non usque ad Aegyptum et ad usque Brachmanos Indorum et ad usque Pythagoricarum doctrinarum [per] heredes indefessus rerum scrutator accessit ? taceo ceteros, quia nec tempus nec opus huiusce rei capax est. unum illud procul ambiguo dixerim nostro saeculo non ingenia deesse, sed studia. quorum egomet studiorum quasi quandam mortem flebili uelut epitaphio tumularem, nisi tute eadem uenerabili professione, laudabili sollertia, acri ingenio, profluente eloquio resuscitauisses. quod equidem bonum eo admirabilius est mihi quo desperatius fuit.
Video enim os Romanum non modo neglegentiae, sed pudori esse Romanis, grammaticam uti quandam barbaram barbarismi et soloecismi pugno et calce propelli, dialecticen tamquam Amazonem stricto decertaturam gladio formidari, rhetoricam acsi grandem dominam in angusto non recipi, musicen uero et geometricam atque arithmeticam tres -quasi furias despui, posthinc philosophiam [atque] uti quoddam ominosum bestiale numerari. sed haec in laudem tuam suggestui sunt, quia si multi quorum tu es studiorum forent, [*]( 3 adscribemus scripsi, ascribimus E 4 nature e E 8 capescendae E 10 pbylosophiae E 12 sese] esse Baluzius egiptum E 13 brachmanos scripsi, bragmanos E pytagoricarum E 14 per inclusi 18 epytaphio E 21 ammirabilius E 26 rethoricam E 28 phylosophiam E atque uncis inclusi )
205
futurus eras scilicet, etsi non omnium potior, unus ex multis. hinc uero procul iniuria ceterorum penes Galliam nostram professionis tuae par unus et solus es, neque dictum istuc aut adsentationi aut adulationi detur. nequaquam profecto uel egomet adulari possum uel tu indiges falso laudari. sed erui atque euelli infixa animo meo nequit declamationum tuarum suauitas mixta uirtute Attici more mellis, cui suapte natura indita sunt medela fortitudo dulcedo. quod in Hyblae iugis uolucris atque opifex apicula caelitus deciduum haustu capiens fabrefactis manso florigeris infundit filiorumque fabricatrix uirginitatis suae feturam alit atque imbuit ubere fauorum, ita tu scilicet e summis auctoribus uelut e magnis montibus doctiora quaeque uelut thyma fraglantia et fecundiora ueluti quaedam florida. praecerpens quos ingenii melle repleas eloquentiae conficis fauos, e quibus item discipulorum tibimet uelut filiorum numerositas dilecta formatur, quae Graecarum quoque disciplinarum nectare imbuta acsi melle Attico pasta, ut occeperit scientiae pennis strepere, eloquentiae fauos et ipsa conficiet. modo tu fac memineris docendi munus tibi a proauis et citra hereditarium fore, eoque copiosius te adniti oportere scientiae, quo multiplex in te a maioribus profecta tuis doctrina confluxit.
Admonitus quoque sis oportet Viennensis urbis nobilitatis antiquae, cuius tu ciuis et doctor non otio duplex debitum solues, a quo bifariam quaeritur uel patribus respondere uel patriae. illud iam in fine sermonis perquam familiariter quaeso, ut spretis nouitiarum ratiuncularum puerilibus nugis nullum lectitandis his tempus insumas, <quae) quasdam resonantium sermunculorum taureas rotant et oratoriam fortitudinem plaudentibus concinentiis euirant: Naeuius et Plautus tibi ad [*]( 6 Melli Baluetns 8 yble E 9 apecula E 13 \'thymia Baluzius flagrantia Baluzius, fragrantia reU. editores 17 q; E 18 sciencie E, om. Baluzius 23 ammonitns E 25 queritur E 28 quae quasdam scripsi, quasdam E, quae dum Fabricus bibl. lat. med. 11078 30 concinnentiia E )
206
elegantiam, Cato ad grauitatem, Varro ad peritiam, Gracchus ad acrimoniam, Chrysippus ad disciplinam, Fronto ad pompam, Cicero ad eloquentiam capessendam usui sint. quisquis enim recentiorum aliquid dignum memoria scriptitauit, non et ipse nouitios legit. illi ergo reuentilandi memoriaeque mandandi sunt, de quibus isti potuere proficere quos miramur. istoc ego tamen amicitiae testimonium aliquo forsitan plusculum familiariter intuli, sed beniuolentiae tuae uenia inpertiet amoris audaciam.
[*]( 1 graccus E 2 agrimoniam E cbrisippas E 3 capescendam E . 7 amicicie E)