Panegyricus dictus Probino et Olybrio consulibus

Claudian

Claudian, Volume 1. Platnauer, Maurice, editor. Harvard University Press: Cambridge, MA; London, England, 1922.

  1. circumfusa polo consors ac dicta Tonantis,
  2. die agedum, quae causa viae? cur deseris arces
  3. Ausonias caelumque tuum? die, maxima rerum!
  4. v.1.p.12
  5. non ego vel Libycos cessem tolerare labores
  6. Sarmaticosve pati medio sub frigore Cauros,
  7. si tu, Roma, velis; pro te quascumque per oras
  8. ibimus et nulla sub tempestate timentes
  9. solstitio Meroen, bruma temptabimus Histrum,”
  10. Tum regina refert: “non me latet, indite rector,
  11. quod tua pro Latio victricia castra laborant
  12. nec quod servitium rursus Furiaeque rebelles
  13. edomitae paribus sub te cecidere triumphis.
  14. sed precor hoc donum cum libertate recenti
  15. adicias, si vera manet reverentia nostri.
  16. sunt mihi pubentes alto de semine fratres,
  17. pignora cara Probi, festa quos luce creatos
  18. ipsa meo fovi gremio. cunabula parvis
  19. ipsa dedi, cum matris onus Lucina beatum
  20. solveret et magnos proferrent sidera partus,