Panegyricus de sexto consulatu Honorii Augusti

Claudian

Claudian, Volume 2. Platnauer, Maurice, editor. Harvard University Press: Cambridge, MA; London, England, 1922.

  1. Omnia, quae sensu volvuntur vota diurno,
  2. pectore sopito reddit amica quies.
  3. venator defessa toro cum membra reponit,
  4. mens tamen ad silvas et sua lustra redit.
  5. iudicibus lites, aurigae somnia currus
  6. vanaque nocturnis meta cavetur equis.