Panegyricus de sexto consulatu Honorii Augusti

Claudian

Claudian, Volume 2. Platnauer, Maurice, editor. Harvard University Press: Cambridge, MA; London, England, 1922.

  1. ante dies lunamque rudem madefecerat Auster,
  2. ut tibi servatum scirent convexa serenum.
  3. Omne Palatino quod pons a colle recedit
  4. Mulvius et quantum licuit consurgere tectis,
  5. v.2.p.114
  6. una replet turbae facies: undare videres
  7. ima viris, altas effulgere matribus aedes.
  8. exultant iuvenes aequaevi principis annis;
  9. temnunt prisca senes et in hunc sibi prospera fati
  10. gratantur durasse diem moderataque laudant
  11. tempora, quod clemens aditu, quod pectore solus
  12. Romanos vetuit currum praecedere patres:
  13. cum tamen Eucherius, cui regius undique sanguis,
  14. atque Augusta soror fratri praeberet ovanti
  15. militis obsequium; sic illum dura parentis
  16. instituit pietas in se vel pignora parci
  17. quique neget nato, procerum quod praestat honori.
  18. haec sibi curva senum maturaque comprobat aetas
  19. idque inter veteris speciem praesentis et aulae
  20. iudicat: hunc civem, dominos venisse priores.
  21. Conspicuas tum flore genas, diademate crinem