Panegyricus de quarto consulatu Honorii Augusti

Claudian

Claudian, Volume 1. Platnauer, Maurice, editor. Harvard University Press: Cambridge, MA; London, England, 1922.

  1. quin etiam velox Aurorae nuntius Aethon,
  2. qui fugat hinnitu Stellas roseoque domatur
  3. Lucifero, quotiens equitem te cernit ab astris,
  4. invidet inque tuis mavult spumare lupatis.
  5. Nunc quoque quos habitus, quantae miracula pompae
  6. vidimus, Ausonio cum iam succinctus amictu
  7. per Ligurum populos solito conspectior ires
  8. atque inter niveas alte veherere cohortes,
  9. obnixisque simul pubes electa lacertis
  10. sidereum gestaret onus, sic numina Memphis
  11. in vulgus proferre solet; penetralibus exit
  12. effigies, brevis ilia quidem: sed plurimus infra
  13. liniger imposito suspirat vecte sacerdos
  14. testatus sudore deum; Nilotica sistris
  15. ripa sonat Phariosque modos Aegyptia ducit
  16. tibia; summissis admugit cornibus Apis.
  17. omnis nobilitas, omnis tua sacra frequentat
  18. Thybridis et Latii suboles; convenit in unum
  19. quidquid in orbe fuit procerum, quibus auctor honoris
  20. vel tu vel genitor. numeroso consule consul