Panegyricus de quarto consulatu Honorii Augusti

Claudian

Claudian, Volume 1. Platnauer, Maurice, editor. Harvard University Press: Cambridge, MA; London, England, 1922.

  1. exploravit hiems, ponto iam fessus et annis
  2. aequoreas alni nato commendat habenas
  3. et casus artesque docet: quo dextra regatur
  4. sidere; quo fluctus possit moderamine falli;
  5. quae nota nimborum; quae fraus infida sereni;
  6. v.1.p.318
  7. quid sol occiduus prodat; quo saucia vento
  8. decolor iratos attollat Cynthia vultus.
  9. adspice nunc, quacumque micas, seu circulus Austri,
  10. magne parens, gelidi seu te meruere Triones,
  11. adspice: completur votum. iam natus adaequat
  12. te meritis et, quod magis est optabile, vincit
  13. subnixus Stilichone tuo, quem fratribus ipse
  14. discedens clipeum defensoremque dedisti.
  15. pro nobis nihil ille pati nullumque recusat
  16. discrimen temptare sui, non dura viarum,
  17. non incerta maris, Libyae squalentis harenas
  18. audebit superare pedes madidaque cadente
  19. Pleiade Gaetulas intrabit navita Syrtes.
  20. Hunc tamen in primis populos lenire feroces
  21. et Rhenum pacare iubes. volat ille citatis