In Eutropium

Claudian

Claudian, Volume 1. Platnauer, Maurice, editor. Harvard University Press: Cambridge, MA; London, England, 1922.

  1. Asperius nihil est humili cum surgit in altum:
  2. cuncta ferit dum cuncta timet, desaevit in omnes
  3. ut se posse putent, nec belua taetrior ulla
  4. quam servi rabies in libera terga furentis;
  5. agnoscit gemitus et poenae parcere nescit,
  6. quam subiit, dominique memor, quem verberat, odit.
  7. adde, quod eunuchus nulla pietate movetur
  8. nec generi natisve cavet. dementia cunctis
  9. in similes, animosque ligant consortia damni;
  10. iste nec eunuchis placidus. Sed peius in aurum
  11. aestuat; hoc uno fruitur succisa libido,
  12. quid nervos secuisse iuvat? vis nulla cruentam
  13. castrat avaritiam. parvis exercita furtis
  14. quae vastare penum neglectaque sueverat arcae
  15. claustra remoliri, nunc uberiore rapina
  16. peccat in orbe manus. quidquid se Tigris ab Haemo
  17. dividit, hoc certa proponit merce locandum
  18. institor imperii, caupo famosus honorum.
  19. hic Asiam villa pactus regit; ille redemit
  20. coniugis ornatu Syriam; dolet ille paterna