de raptu Proserpinae

Claudian

Claudian, Volume 2. Platnauer, Maurice, editor. Harvard University Press: Cambridge, MA; London, England, 1922.

  1. ingerit adflatu. vicinos callida flores
  2. ingeminat meritumque loci velut inscia quaerit
  3. nec credit, quod bruma rosas innoxia servet,
  4. quod gelidi rubeant alieno germine menses
  5. verna nec iratum timeant virgulta Booten.
  6. dum loca miratur, studio dum flagrat eundi,
  7. persuadet ; teneris heu lubrica moribus aetas !
  8. quos ego nequidquam planctus, quas inrita fudi
  9. v.2.p.362
  10. ore preces ! ruit ilia tamen confisa sororum
  11. praesidio ; famulae longo post ordine Nymphae.
  12. Itur in aeterno vestitos gramine colles
  13. et prima sub luce legunt, cum rore serenus
  14. albet ager sparsosque bibunt violaria sucos.
  15. sed postquam medio sol altior institit axi,
  16. ecce polum nox foeda rapit tremefactaque nutat
  17. insula cornipedum pulsu strepituque rotarum.
  18. nosse nec aurigam licuit : seu mortifer ille
  19. seu Mors ipsa fuit. livor permanat in herbas ;
  20. deficiunt rivi ; squalent rubigine prata
  21. et nihil adflatura vivit : pallere ligustra,