de consulatu Stilichonis
Claudian
Claudian, Volume 1-2. Platnauer, Maurice, editor. Harvard University Press: Cambridge, MA; London, England, 1922.
- conceditque libens, meritis seu praemia poscant
- seu punire velint. posito iam purpura fastu
- de se iudicium non indignatur haberi.
- sic docuit regnare socer, sic cauta iuventae [*]()120
- frena dedit, teneros sic moribus induit annos
- verior Augusti genitor, fiducia belli,
- pacis consilium : per quem squalore remote
- pristina Romuleis infloruit artibus aetas,
- per quem fracta diu translataque paene potestas
- non oblita sui servilibus exulat arvis,
- in proprium sed ducta larem victricia reddit
- fata solo fruiturque iterum, quibus haeserat olim,
- auspiciis capitique errantia membra reponit.
- Proxime dis consul, tantae qui prospicis urbi,
- qua nihil in terris complectitur altius aether,
- cuius nec spatium visus nec corda decorem
- nec laudem vox ulla capit ; quae luce metalli
- aemula vicinis fastigia conserit astris ;
- quae septem scopulis zonas imitatur Olympi ;
- armorum legumque parens quae fundit in omnes
v.2.p.52