de consulatu Stilichonis

Claudian

Claudian, Volume 1-2. Platnauer, Maurice, editor. Harvard University Press: Cambridge, MA; London, England, 1922.

  1. Nil perdit decoris prisci nec libera quaerit
  2. saecula, cum donet fasces, cum proelia mandet ;
  3. seque etiam crevisse videt. quis Gallica rura,
  4. quis meminit Latio Senonum servisse ligones ?
  5. aut quibus exemplis fecunda Thybris ab Arcto
  6. vexit Lingonico sudatas vomere messes ?
  7. ilia seges non auxilium modo praebuit urbi,
  8. sed fuit indicio, quantum tibi, Roma, liceret :
  9. admonuit dominae gentes instarque tropaei
  10. rettulit ignotum gelidis vectigal ab oris.
  11. Hoc quoque maiestas augescit plena Quirini,
  12. v.2.p.50
  13. rectores Libyae populo quod iiidice pallent
  14. et post emeritas moderator quisque secures
  15. discrimen letale subit, quid Poenus arator
  16. intulerit, madidus quantum transmiserit Auster.
  17. ardua qui late terris responsa dedere,