de consulatu Stilichonis

Claudian

Claudian, Volume 1-2. Platnauer, Maurice, editor. Harvard University Press: Cambridge, MA; London, England, 1922.

  1. index dura sui, facibus succensa pudoris
  2. tarda verecundis excusat praemia causis.
  3. ergo avidae tantosque novi spe consulis annos
  4. elusae dominae pergunt ad limina Romae,
  5. si minus adnuerit precibus, vel cogere certae
  6. cunctantem votoque moras auferre paratae.
  7. conveniunt ad tecta deae, quae Candida lucent
  8. monte Palatino. glaucis tum prima Minervae
  9. nexa comam foliis fulvaque intexta micantem
  10. veste Tagum tales profert Hispania voces :
  11. “Cunctamihi semper Stilicho, quaecumque poposci,
  12. concessit tantumque suos invidit honores.
  13. Augusti potuit soceri contemnere fasces :
  14. iam negat et genero. si non ut ductor ab orbe
  15. quem regit, accipiat saltem cognatus ab aula.
  16. exiguumne putat, quod sic amplexus Hiberam
  17. progeniem nostros inmoto iure nepotes
  18. sustinet, ut patrium commendet purpura Baetim ?
  19. quod pulchro Mariae fecundat germine regnum ?
  20. v.2.p.20
  21. quod dominis speratur avus ?” Tum flava repexo