de consulatu Stilichonis
Claudian
Claudian, Volume 1-2. Platnauer, Maurice, editor. Harvard University Press: Cambridge, MA; London, England, 1922.
- frustratur ; nullo citharae convivia cantu,
- non pueri lasciva sonant, quis cernere curis
- te vacuum potuit ? quis tota mente remissum
- aut indulgentem dapibus, ni causa iuberet
- laetitiae ? non indecores aeraria lassant
- expensae ; parvo non improba littera libro
- absentum condonat opes, a milite parcus
- diligeris ; neque enim neglectas pace cohortes
- tunc ditas, cum bella fremunt. scis nulla placere
- munera, quae metuens illis, quos spreverat, offert
- serus et incassum servati prodigus auri.
- antevenis tempus non expectantibus ultro
- munificus mensaeque adhibes et nomine quemque
- compellas clari, sub te quod gesserat olim,
- admonitum facti, figendaque sensibus addis
- verba, quibus magni geminatur gratia nodi. 1
- Nee, si quid tribuas, iactatum saepius idem
- exprobrare soles nec, quos promoveris, alto
- turgidus adloqueris fastu nec prospera flatus
- attollunt nimios. quin ipsa Superbia longe
v.2.p.14