de bello Gildonico

Claudian

Claudian, Volume 1. Platnauer, Maurice, editor. Harvard University Press: Cambridge, MA; London, England, 1922.

  1. crimen et infandas excusat coniuge mensas.
  2. hic odium, non poena fuit. te perdita iura,
  3. te pater ultorem, te nudi pulvere manes,
  4. te pietas polluta rogat; si flentibus aram
  5. et proprium miseris numen statuistis, Athenae,
  6. si Pandionias planctu traxere phalanges
  7. Inachides belloque rogos meruere maritis,
  8. si maesto squalore comae lacrimisque senatum
  9. in Numidas pulsus solio commovit Adherbal:
  10. hunc quoque nunc Gildo, tanto quem funere mersit,
  11. hunc doleat venisse ducem seseque minorem
  12. supplicibus sciat esse tuis. quem sede fugavit,
  13. hunc praeceps fugiat, fregit quem clade, tremiscat
  14. agnoscatque suum, trahitur dum victima, fratrem.”
  15. Haec ubi sederunt genero, notissima Marti
  16. robora, praecipuos electa pube maniplos
  17. disponit portuque rates instaurat Etrusco.
  18. Herculeam suus Alcides Ioviamque cohortem
  19. rex ducit superum, premitur nec signifer ullo
  20. pondere: festinant adeo vexilla moveri.