de bello Gildonico

Claudian

Claudian, Volume 1. Platnauer, Maurice, editor. Harvard University Press: Cambridge, MA; London, England, 1922.

  1. legibus iratum populis inmittere fratrem?
  2. mergi prima peto; veniant praerupta Pachyno
  3. aequora, laxatis subsidant Syrtibus urbes.
  4. si mihi Gildonem nequeunt abducere fata,
  5. me rape Gildoni. felicior ilia perustae
  6. pars Libyae, nimio quae se munita calore
  7. defendit tantique vacat secura tyranni.
  8. crescat zona rubens; medius flagrantis Olympi
  9. me quoque limes agat; melius deserta iacebo
  10. vomeris impatiens. pulsis dominentur aristis
  11. dipsades et sitiens attollat glaeba cerastas.
  12. quid me temperies iuvit? quid mitior aether?
  13. Gildoni fecunda fui. iam solis habenae
  14. v.1.p.110
  15. bis senas torquent hiemes, cervicibus ex quo
  16. haeret triste iugum. nostris iam luctibus ille
  17. consenuit regnumque sibi tot vindicat annos.
  18. atque utinam regnum! privato iure tenemur
  19. exigui specie fundi, quod Nilus et Atlas
  20. dissidet, occiduis quod Gadibus arida Barce
  21. quodque Paraetonio secedit litore Tingi,