Carminum minorum corpusculum

Claudian

Claudian, Volume 2. Platnauer, Maurice, editor. Harvard University Press: Cambridge, MA; London, England, 1922.

  1. et gens compositis crinem velata sagittis.
  2. Nee vero similes causas crescentibus undis
  3. aut tempus meruit, glacie non ille soluta
  4. nec circumfuso scopulis exuberat imbre.
  5. nam cum tristis hiems alias produxerit undas,
  6. tunc Nilum retinent ripae ; cum languida cessant
  7. flumina, tunc Nilus mutato iure tumescit.
  8. quippe quod ex omni fluvio spoliaverit aestas,
  9. hoc Nilo natura refert, totumque per orbem
  10. collectae partes unum revocantur in amnem ;
  11. v.2.p.234
  12. quoque die Titana canis flagrantior armat
  13. et rapit umores madidos venasque calore
  14. compescit radiisque potentibus aestuat axis,
  15. Nilo bruma venit, contraria tempora mundo :
  16. defectis solitum referens cultoribus aequor
  17. effluit Aegaeo stagnantior, acrior alto
  18. Ionio seseque patentibus explicat arvis :
  19. fluctuat omnis ager ; remis sonuere novales ;
  20. saepius, aestivo iaceat cum forte sopore,
  21. cernit cum stabulis armeta natantia pastor.