De Incarnatione Domini Contra Nestorum

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars I (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 17). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1888.

sed callidus utique hostis inter ipsas quoque corporeas passiones signa diuinitatis aspiciens, etiamsi esse eum malebat hominem, suspicari tamen conpellebatur deum, quia, licet hoc mallet credere quod uolebat, cogebatur tamen ad id certis rerum indiciis quod timebat. nec mirum. quamuis enim eum et consputatum et flagellatum et contumeliis affectum et in crucem actum uideret, cernebat tamen inter ipsas iniuriarum indignitates diuinas exabundare uirtutes, dum uelum templi scinditur, dum sol refugit, dum dies obscuratur, dum passionis uirtutem omnia sentiunt et cuncta etiam quae deum nesciunt opus diuinitatis agnoscunt.