De Incarnatione Domini Contra Nestorum

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars I (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 17). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1888.

uox quoque eum non per aenigmata nec per figuras a deo missa permouerat dicens: tu es filius meus dilectus: in te conplacui. et ideo, licet hominem extrinsecus in Iesu uideret, filium dei inuestigabat dicens: si filius dei es, dic ut lapides isti panes fiant. numquid diabolo contemplatio hominis suspicionem diuinitatis eripuit, ut per hoc, quod hominem uidebat, crederet deum esse non posse? non utique: sed quid ait? si filius dei es, dic ut lapides isti panes fiant. non ambigebat utique esse posse quod an esset perscrutabatur: de ueritate ei erat sollicitudo, non de impossibilitate securitas.