De Incarnatione Domini Contra Nestorum

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars I (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 17). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1888.

Sed quid ego in uno exemplo tamdiu commoror, quasi multa desint? numquid enim latere homines iam tum poterat in carne uenturus deus, cum de eo quasi ad omne humanum ( genus palam propheta diceret: ecce deus uester, et alibi: , hic est deus noster, et illud: deus fortis, pater futuri I saeculi, princeps pacis: et regni eius non erit finis? \' sed et cum iam uenisset, numquid latebat eos quod uenerat, qui uenisse eum palam confitebantur?

numquid ignorabat dei aduentum Petrus dicens: tu es Christus filius dei niui?j numquid Martha quid loqueretur aut quem crederet nesciebat, utique, inquiens, domine, ego credidi quia tu es Christus filius dei uiui, qui in hunc mundum uiui? omnes denique, qui ab eo uel morborum remedia uel membrorum restitutiones uel mortuorum uitam petebant, ab hominis id infirmitate an a dei omnipotentia postulabant? i

Diabolus denique ipse cum eum omni illecebrarum am-\' bitu, omni nequitiae suae arte temptaret, quid aut nesciens suspicabatur init quid temptans scire cupiebat? aut quid tantopere eum mouerat. quod deum in hominis humilitate quaerebat? numquid documentis prioribus id didicerat aut umquam [*]( 12] Esai. 40. 9. 13] Esai. 25,9 et 9. 6—7. 17] Matth. 16,16. 19] loh. 11, 27.j ) [*]( 1 ipso quia uidi M 5 quem] qui M etiam om. M superarat M hoc om. M 9 quit N 10 desinit M 14 seculi Mp 16 quia M 18 num maria Np 21 menbrorum p remedia uel membrorumom. Na 23 omnipotencia M 24 cum eum om. Np ille celebrarum N iUebrxrum p 26 aut tempUns Mv aut quid ... 27 quaerebat ovt M 27 nouerat Np 28 umqmun] qucm Mv )

367
uere in humano corpore deum uenisse cognouerat?

non utique: sed magnis signorum indiciis, magnis rerum experimentis et ueritatis ipsius uocibus ad suspicionem et inquisitionem rei huius conpellebatur, utpote et qui semel iam ab Iohanne audierat: ecce agnus dei, ecce qui tollit peccatum mundi, et iterum ab eodem: ego a te debeo baptizari, et tu uenis ad me? descendens quoque de caelo et stans supra caput domini columba euidentem se ac manifestam declarati dei indicem dederat.