De Incarnatione Domini Contra Nestorum

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars I (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 17). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1888.

credo enim diiisti in symbolo in dominum nostrum Iesum Christum filium eius unigenitum et primogenitum totius creaturae. si unigenitus et primogenitus totius creaturae dominus Iesus Christus, ergo tua ipsa confessione indubitanter deus: neque enim alius unigenitus et primogenitus totius creaturae nisi unigenitus dei filius, sicut primogenitus creaturarum, ita et creator omnium deus. et quomodo tu solitarium hominem ex uirgine natum asseris, quem deum ante saecula fuisse confessus es?

deinde ex eo, inquit symbolus, id est ex patre natum ante omnia saecula et non factum. hoc symbolus per te locutus est, hoc tu per symbolum, Iesum Christum ante saecula ex deo patre natum et non factum. numquid aliquid de phantasiis I his quibus nunc furis symbolus dicit? numquid etiam tu ipse dixisti? ubi hic statua, ubi organum tuum? tuum, inquam: absit enim ut hoc alterius sit quam tuum. ubi illud quod dominum Iesum Christum statuae instar adfirmans non quia deus, sed quia imago dei sit adorandum putas et ex domino maiestatis organum faciens non propter se eum, sed propter eum qui quasi in eo spiret ac resonet honorandum esse blasphemas?

dixisti in symbolo dominum Iesum Christum natum ex deo patre ante omnia saecula et non factum. quod utique non nisi unigenito tantum filio dei conpetit, ut natiuitas illius factura non sit et natus tantummodo, non factus esse dicatur, quia contra rationem rei ipsius atque honorem est, ut factor omnium factura esse credatur et sic ipse auctor coeptorum [*]( 1 negas M coufitearis p si minus M 4 negatus N negaueria av 5 condempnet NMp dixit M simbolo M 12 tu om. Npv 18 tela Np secula. M est M deinde inquit symbolua (symbolum par) ex patre Npav 14 simbolus M 15 hoc sjmbolus ... 26 et non factum om. M symbolum et locutum pav 18 symbolum par 19 hec p tuum tuam scripsi: tuum Npav 22 ait om. av 24 speret N1 bluphemins p 25 Rimbolo p )

333
omnium coeperit, sicut ab eo cuncta coeperunt. et ideo natus, non factus dicitur, quia singularis ei est natiuitas, non factura communis: et cum sit deus ex deo natus, totum necesse est habeat diuinitas geniti, quidquid magnitudo generantis.