De Incarnatione Domini Contra Nestorum

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars I (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 17). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1888.

quod scilicet tempus nisi hoc tropo intellegitur, mentitur forsitan, quod absit a Christianis sensibus, dei sermo: sed dum utique a tempore diuinae uocis et totum uitae tempus annos plus quam quadringentos et seruitus minus multo quadringentos habet, fit ut uel a toto pars uel a parte totum ualeat intellegi. non dissimilis quoque etiam de diebus interdum ac noctibus significatio est, ubi, cum in utroque tempore unus dies intellegatur, in parte unius temporis tempus utrumque monstratur. hoc siquidem modo etiam illud quod de tempore dominicae passionis obscurum uidpt.ur aperitur.

cum enim snb exemplo Ionae prophetae futurum filium hominis dominus in corde terrae tribus diebus et tribus noctibus esse praedixerit, et post sextam sabbati qua crucifixus est non nisi una tantum apud inferos die et duabus noctibus fuerit, quomodo diuini sermonis ueritas inuenitur? tropo scilicet synecdochico, id est ut et ad diem qua crucifixus est nox praeterita, et ad noctem qua resurrexit dies futura referatur: ac sic additis et nocte quae praecessit diei suae et die qui subsecutus est nocti suae i nihil deesse integro tempori noscitur, quod a sui parte suppletur. scatent his rationum exemplis scripturae sacrae, sed [*]( 4] Gen. 15, 13 (LXX). 19] cf. Matth. 12,40. i ) [*]( 2 uel homines bis p 3 Israelem pv annis seruiturum ApgyptiisI deus praedicat v egipto p 4 abraamp 8 tantum] totu Nl 9 iu-j telligitur p intelligatur v10 mentitus c serino uideatur v 11 diuine uoris] hinc pergit M 12 seniitutis M multo quam quadriugentos Mps 13 et. ita fit M ita fit v 14 intelligi Mp 15 significatio est] significatione p 16 intellig. Mp parte Np 17 de ow. M 23 sine-J doche M sjneedoches v 24 et ante ad diem om. Npv 26 praeoes- J serit M subiectus M 28 ncantent N m )

351
longum est uniuersa memorare.

sic enim dicente psalmo: quid est homo, quod memor es eius? a parte totum intellegitur, dum uno homine nuncupato plenitudo humani generis demonstratur, sic etiam illud, ubi Achab peccauit, peccasse plebs dicitur, dum uniuersitate appellata a toto portio designatur. Iohannes quoque praecursor domini post me, inquit, uenit uir qui ante me factus est, quia prior me erat, quomodo igitur post se uenturum indicat quem ante se fuisse designat? si enim de homine hoc qui postea natus est intellegitur, quomodo ante ipsum fuit? si de uerbo, quomodo post me uir uenit, nisi quod in uno domino Iesu Christo et posteritas hominis et uerbi antiquitas demonstratur?

ac sic fit ut unus idemque dominus et ante illum fuerit et post illum uenerit, quia et secundum carnem est Iohanne posterior et secundum diuinitatem omnibus prior, et ideo ille uirum tantummodo nominans et hominem demonstrauit et uerbum, quia, cum dominus Iesus Christus filius dei et homine consummatus fuerit et uerbo, unum de eo dicens omnia demonstrauit. et quid plura? dies me, ut reor, deficiet, si omnia quae de hoc dici possunt colligere aut enarrare temptauero: et satis haec quae nunc diximus in hac negotii parte dumtaxat et ad symboli sunt expositionem et ad causae officium et ad libri modum.

[*](I.\tQuod euenire his solet qui, cum pelagus iam euaserint, 25 aut praetentas portubus syrtes aut uicina litoribus saxa formi- 2] Ps. 8, 5. G] Ioh. 1, 30. 1 memorari Mp 2 intellig. Mp 3 numcupato p 4 illud om. p Achab] a capacibus M pecasse M 6 quoque om. Np 9 intellig. Mp 10 quomod (sic) M uir post me Mv 13 deus M 15 hominibus M 17 consumatus M 19 me] michi p deficit Np deficiat v 20 collegero aut narrare M 21 hac] ac M et om. M simboli p 22 ad ante causae om. p modum. Explicit liber VI de incarna-tioil xPi N Explicit liber sextus (sextus liber p) Mp Incipit liber septimus (VII Np) NMp 25 sirtes M)

Quod euenire his solet qui, cum pelagus iam euasertut, 25 aut praetentas portubus syrtes aut uiciua litoribus saxa [*](2] Pa. 8, 5. 6] loh. 1, 30. ) [*]( 1 memorari Mp 2 intpllig. Mp 3 numoupato p 4 illud om. p Åehab] a capacibus M pecasse M 6 quoque om. Np 9 intel- lig. Mp 10 quomod (sir) M nir poat me Mr 18 deus M 15 hominibus M 17 consumatus M 19 me] miohi p deficit Np defic iat v 20 collpgpro aut narrare M 21 hac] ac M et om. M simboli 10 22 ad ante causae om p modum. Explicit liber VI de incarnatiofi : P1 N Explicit liber sertus (sertus liber p) Mp Incipit liber septim us (VII Np) NMp ) [*]( I 25 irtes M ) [*]( M* )

352
formidant, hoc. mihi admodum accidit, ut reseruatis ad ultimum quibusdam haereticorum calumniis, cum iam ad exacti laboris terminum uenerim, eum ipsum finem incipiam metuere ad quem desiderauerim peruenire. sed, ut propheta ait: dominus mihi adiutor est, non timebo quid faciat mihi homo. non timeamus praetentas haereticorum insidiantium foueas et obsaeptas spinis passim h horrentibus uias, quae cum asperent magis itinera quam claudant, de emundatione nobis est potius labor quam de inpossibilitate formido, quia, cum nobis agentibus rectum iter infirmiter se obiciant et horreant ambulantibus magis quam obsint, plus habet officium et opus nostrum in purgatione quod agat quam ex difficultate quod timeat