De Incarnatione Domini Contra Nestorum

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars I (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 17). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1888.

Et tamen, ut ad superiora redeamus, cum haec ita sint omnia sicut diximus, quomodo Iesus Christus, quem tu hominem tantummodo esse asseris, etiam antequam ei uirgine nasceretur, semper fuisse legitur et a prophetis atque apostolis deus etiam ante saecula praedicatur, dicente Paulo: unus dominus Iesus Christus, per quem omnia, sed et alibi: quoniam in Christo, inquit, creata sunt omnia in caelis et in terra, uisibilia et inuisibilia? symbolus quoque et humana pariter et diuina auctoritate contextus credo, inquit, in deum patrem et in dominum Iesum Christum filium eius, et post alia: deum uerum de deo uero, per quem et saecula conpaginata sunt et omnia facta, et item: [*]( 22] I Cor. 8, 6. 24] Col. 1,16. ) [*]( 1 est om. v 2 carnis p 5 aat) ut p 6 incarnatus p 8 ueritatam p suacepit N2pv conditione Np 10 maiestate diuina diues v 13 et om. e 15 principium a 18 ut om. N 22 fota Np deus p 23 Cbristua om. v set N5, om. Nl 25 symbolum r 26 coatextum v 28 post eiuB additum iti P; unigenitum et primogenitum totiua creaturae de] ex v 29 fcia N secula p conpaginata] creata a )

348
qui propter nos uenit et natus est ex Maria uirgine, et crucifixus est, et sepultus est.

Quomodo ergo, cum ipsa confessione nostra ante uirginis partum atque conceptum dominicus homo omnino non fuerit, Christus tamen, qui a te solitarius homo dicitur, deus scriptis sacris sine exordio praedicatur, et tanta hominis ac dei unitas legitur, ut et homo deo semper antea coaeternus et postea homini deus conpassus esse uideatur, cum utique nec ininitiabilis homo nec passibilis deus esse credendus sit?

illud est utique quod iam superioribus scriptis testati sumus, quod unitus homini, id est suo corpori deus nullam fieri patitur inter hominem ac deum humana opinione distantiam nec admitti omnino uoluit, ut alius a quoquam filius hominis, alius dei filius crederetur, sed ita omnibus scriptis sacris dominicum hominem conectit deo atque concorporat, ut nec in tempore admodum hominem quis a deo nec in passione possit deum ab homine discernere.