De Incarnatione Domini Contra Nestorum
Cassian, John
John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars I (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 17). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1888.
Hoc enim, quod in carne atque ex carne uenit, ortus eius fuit, non inminutio, et natus tantum est, non demutatus, quia, licet in forma dei manens formam serui assumpserit, infirmitas tamen habitus humani non infirmauit naturam dei, sed incolumi utique atque integra diuinitatis uirtute in carne hominis totum quod actum est profectus fuit hominis, non defectio maiestatis. nam cum editus in carne humana deus sit, non ideo est in carne natus, ne deus in se maneret, sed ut deo in se manente homo deus esset.
et ideo Martha cum carnalibus oculis hominem cerneret, spiritalibus tamen deum confitebatur dicens: utique, domine, ego credidi quia tu es christus filius dei uiui, qui in hunc mundum uenisti: ideo Petrus reuelante spiritu sancto cum extrinsecus filium hominis aspiceret, dei tamen filium praedicabat dicens: tu es Christus filius dei uiui: ideo Thomas cum carnem tangeret, deum se tetigisse credebat dicens: dominus meus [*]( 26] Ioh. 11, 27. 29] Matth. 16, 16. 30] lob. 20, 28. ) [*]( 3 ai om. N 5 nunc big p 6 innouatus per quae om. p1 7 penitentiam Np 9 deum patrem r 10 tilium dei p et in unum gcnitum av 11 post genitum add. v: et eundem tamen unigenitum ot primogenitum: om. Npa cf. cap. XXI adnot. omousion Np 12 dupplicis p 15 ex carne atque in rarne r 19 incotomi N 21 deus est, nondum est v 23 Martha av: maria Np 26 uiui om p hunc om. v )
hunc ergo crede, et ita crede dominum omnium Iesum Christum, unigenitum et primogenitum, eundem rerum creatorem quem hominum conseruatorem, eundem prius conditorem totius mundi quem postea redemptorem generis humani: qui cum patre atque in patre permanens, homousios patri, et iuxta apostolum formam serui accipiens humiliauit se usque ad mortem, mortem autem crucis, et iuxta symbolum natus est ex Maria uirgine, crucifixus sub Pontio Pilato et sepultus, et tertia die resurrexit secundum scripturas et in caelum ascendit, et iterum ueniet iudicare uiuos ac mortuos.
haec est enim fides uera, haec salus uera, deum ac dominum Iesum Christum eundem et ante omnia credere et post omnia, quoniam, ut scriptum est, Iesus Christus heri et hodie, ipse et in saecula. in heri enim omne praeteritum tempus ostendit, in quo ante principium natus a patre est: in hodie autem saeculi istius spatia, in quo rursus ex uirgine natus est, passus est, resurrexit: in eo uero quod ipse in saecula dicitur, omnis futurae aeternitatis inmensitas designatur.
Sed dicis forsitan, si eundem in fine temporum natum dicam ex uirgine, qui ante omnia natus fuerit ex deo patre, carneum me etiam ante mundi initia deum dicere, qui ipsum dicam postea hominem quem semper deum, ac per hoc hominem illum qui natus sit postea semper fuisse. nolo te hac ignorantiae caecitate atque hac errorum nocte confundi, ut putes me hominem qui ex Maria natus est ante exordia rerum asserere, et deum etiam ante principia mundi semper corporeum