De Incarnatione Domini Contra Nestorum

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars I (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 17). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1888.

Intellegis itaque, o infelix et furiosa peruersitas, euacuasse te penitus omnem symboli fidem, omnem spei sacramentique uirtutem. et in ecclesia insuper stare ausus es et [*]( 91 I Ioh. 2, 28. 22] Eph. 4, 10. ) [*]( 1 negaus ergo v 2 nam et haec v 3 sacramenti deaegat N: s. diwini negat p dinini s. negat e 7 deum om. N 9 iuxta p deij pntria v 19 Degas quoque v 20 ut om. p qui N123 et om v 25 neque ad deitrain dei patria sedet o 27 iudicauit Nl 28 intelligis p 29 poenitas N 30 es] est pI et deletum in p )

345
esse te sacerdotem putas, cum illa omnia denegaueris per quae sacerdos esse coepisti ? redi ergo ad uiam rectam, recipe sensum pristinum, resipisce tandem si aliquando sapuisti, regredere ad temet ipsum, si tamen habuisti in te quondam aliquid quo nunc regrediaris, agnosce sacramenta salutis tuae, per quae innouatus, per quae renatus es.

non minus tibi nunc opus sunt quam tunc fuerunt, ut te per paenitentiam nunc regenerent quae per fontem ante generarunt. tene plenum symboli ordinem, tene perfectam fidei ueritatem: crede in patrem deum, crede in filium deum, in unum genitorem et unum genitum dominum omnium Iesum Christum, homousion patri, natum in deitate, natum in corpore, duplicis quidem natiuitatis, sed unius maiestatis, qui creator omnium creaturarum idem fuerit natus ex patre qui postea natus ex uirgine.

Hoc enim, quod in carne atque ex carne uenit, ortus eius fuit, non inminutio, et natus tantum est, non demutatus, quia, licet in forma dei manens formam serui assumpserit, infirmitas tamen habitus humani non infirmauit naturam dei, sed incolumi utique atque integra diuinitatis uirtute in carne hominis totum quod actum est profectus fuit hominis, non defectio maiestatis. nam cum editus in carne humana deus sit, non ideo est in carne natus, ne deus in se maneret, sed ut deo in se manente homo deus esset.