De Incarnatione Domini Contra Nestorum

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars I (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 17). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1888.

Sed paruulum te forsitan, cum renascereris, fuisse dicis, et ideo nec sapere tunc nec reclamare ualuisse. uerum est: obstitit tibi infantia ne contradiceres, qui mori uir contradicendo potuisses. quid enim, si in illa fidelissima ac deuotissima Christi ecclesia, cum sacerdos symbolum respondenti et acclamanti populo dei traderet, muttire tu in aliquo aut reclamare temptasses? audiendus fortasse fueras, ac non statim ut nonum prodigii ac monstri genus in pestem aliquam exterminiumque mittendus?

non quia piissima illa ac religiosissima plebs dei contaminari uel impiissimi cuiusquam sanguine uelit, sed quia in magnis plerumque urbibus feruens dei amore populus, cum exsurgere contra deum suum quempiam uiderit, calorem fidei retinere non nouit. sed esto: infans, si tamen ita est, contradicere ac reclamare symbolo non potueris: cur adultior iam robustiorque tacuisti? creuisti certe et uir factus es et ministerio ecclesiastico insertus.

per tot ergo aetates, per tot officii ac dignitatis gradus numquam intellecta a te fides est, quam tamdiu ante docuisti. diaconum certe eius te et presbyterum fuisse nosti: si displicebat tibi salutis regula, cur suscipiebas eius rei honorem cuius non approbabas fidem? sed prouidus uidelicet uir et simplex religiosus ita temperare te inter utrumque uoluisti, ut teneres et sacrilegi perfidiam et catholici dignitatem.