Institutiones

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars I (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 17). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1888.

illos etenim timere consueuit humana natura, quos indignari nouit, et ueretur offendere: ut in nonnullis aequissimis iudicibus solet ab his, qui aliquo reatu suae conscientiae remordentur, ira ultrix timeri, non scilicet quod haec in animis eorum qui iuste iudicaturi sunt perturbatio consistat, sed quod ita metuentibus ille sentiatur affectus, qui pro exsecutione legum et examinatione iustitiae et aequilibratione procedit. quae tamen quantalibet animi fuerit mansuetudine ac lenitate prolata, ab his, qui pro suo merito poena plectendi sunt, furor grauis et ira saeuissima iudicatur.