Institutiones

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars I (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 17). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1888.

Nonnullos audiuimus hunc animae perniciosissimum morbum ita excusare temptantes, ut eum detestabiliore interpretatione scripturarum extenuare gestirent, dicentes non esse noxium, si delinquentibus fratribus irascamur, siquidem ipse deus contra eos, qui eum uel scire nolunt uel scientes contemnunt, furere atque irasci dicatur, ut ibi: et iratus est furore dominus in populum suum, uel cum orat propheta dicens: domine, ne in furore tuo arguas me, neque in ira tua corripias me, non intellegentes, quod, dum hominibus occasionem pestiferi uitii uolunt concedere, inmensitati diuinae ac fonti totius puritatis iniuriam carnalis passionis admisceant.