Institutiones

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars I (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 17). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1888.

Quarto quoque certamine est irae mortiferum uirus de recessibus animae nostrae funditus eruendum. hac enim in nostris cordibus insidente et oculum mentis noxiis tenebris obcaecante nec iudicium rectae discretionis adquirere nec honestae contemplationis intuitum nec maturitatem consilii possidere nec uitae participes nec iustitiae tenaces, sed ne spiritalis quidem ac ueri luminis capaces poterimus exsistere, quia turbatus est, inquit, prae ira oculus meus.

nec sapientiae participes effici, tametsi sapientes omnium pronuntiari opinione uideamur, quia ira in sinu insipientium requiescit., sed ne uitam quidem inmortalitatis consequi poterimus, quamuis prudentes uideamur definitione hominum iudicari, quia ira perdit etiam prudentes. nec iustitiae moderamina perspicaci discretione cordis ualebimus obtinere, licet perfecti sanctique cunctorum opinationibus aestimemur, quia ira uiri iustitiam dei non operatur. ipsam quoque honestatis grauitatem, quae etiam uiris saeculi huius solet familiaris exsistere, nullo modo possidere poterimus, licet nobiles et honesti natalium praerogatiua putemur, quia uir iracundus inhonestus est.

consilii etiam maturitatem nullatenus ualebimus obtinere, quamuis graues et scientia summa praediti uideamur, quia iracundus agit sine consilio, sed nec quieti esse a perturbationibus noxiis, nec poterimus carere peccatis, tametsi nequaquam nobis inquietudines ab aliis inferantur, quia uir animosus parit rixas, uir autem iracundus effodit peccata. [*]( 7] Ps. 30,10. 10] Eccl. 7, 10 (LXX). 121 Prou. 15, 1 (LXX). 15] lac. 1, 26. 19] Prou. 11, 25 (LXX). 21] Prou. 14, 17 (LXX). 24] Prou. 29, 22 (LXX). ) [*]( 1 I dccst in GL 2 haec GILI 3 iuaedente H1 tioris H1 obcaecantem A1L1 5 coiisili H1 6 iustitiae] uite GI spiritales AG1L 7 existere HL 8 est om. Lx inquid AG1H1 prae ira om. H patientiae A 9 etsi II 12 perdet A 14 optinero L 15 opinionibus A aestimetur H1 16 bonestatem grauitatemque L 17 existere HL possedere Hx 19 consili H1 2t) ualemus G optinere L grauis L\' 22 sed ne H noxis Hl 23 inquietudinis Lx 24 alis H1 parat L 25 offendit peccatum H )

152