Institutiones

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars I (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 17). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1888.

itaque Symeone hanc occasionem uelut ex deo oblatam sibi gratanter suscipiente senex quoque colorem, cuius praetextu pietatis opus libere posset inplere, libentius amplexatus confestim non solum uniuersas ei necessitates sub obtentu mercedum totius anni conuexit, uerum etiam membranas et utensilia quae ad scribendum necessaria erant conportans recepit post codicem scriptum, nullis usibus uel commodis profuturum (quippe uniuersis in illa regione notitia linguae huius penitus ignaris) praeter id quod hac subtilitate sumptuque prolixiore mercatus est, quemadmodum et ille sine confusionis uerecundia merito laboris et operis sui necessaria uictus [*]( 1 utpute H1L1 2 reddibitionis G redibitionis IPL 8 conitiens G1 5 cetus] certas enim L inpugnationis G1 6 tollerare G1L 7 praepaare H nil L posse BLI 8 praeualere] scire H 9 nullus AH1L1 10 nactus G1H2L 11 occasione A qua LI possit AHL 12 inquid AW 13 latinum hac codd : Latina v transscriberet L 15 scribturis A 16 optentu G1 17 symeonem A simeone H 18 sub cuius Ãr huius H 19 pietatis opus caritatis H possit AH1L inplere d: implere rell libenter AL amplexatus AGL : amplerus HTv 20 necessitatis H1 21 mercedem H1L1 mercedia H2 22 recipit Hx 23 Bcribtum Å 24 huius linguae G 25 ignarus LI suptilitate H 26 proliiiori H quemammodum L confusione L 27 opersui Å ) [*]( 16*. )

112
alimenta perciperet, et ipse suae munificentiae pietatem tamquam debiti necessitate conpleret: eo abundantius mercedem sibi conquirens, quo ambitu maiore peregrino fratri non solum uictus necessaria, uerum etiam operis instrumenta et operandi occasionem pariter contulisset.