Institutiones

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars I (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 17). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1888.

huius igitur propositi uiros conperientes citra Nili fluminis alueum commorari in loco, qui uno latere eodem flumine, alio maris uastitate circumdatus insulam reddit nullis aliis quam monachis secreta expetentibus habitabilem [*]( 11] cf. Esai. 58, 6. ) [*]( 1 sollempn. H 2 repperisspt psiatbio G (non S) psiatio reperisset L imo Av cordis L 3 meoque om. H inquid AW o om. H iohannis JP 4 loquuntur G1 conlocuntur L 5 inortis opere . solutus L 7 diuertere AG2H2L2v prouocauerunt H procurarunt L 8 memoriale AH memoriabile T archebii GL1 9 hurailitate A commendere W 11 ueritate L districta Hl gratuin HLTv 18 XXXV H palestinae codd. 14 dinlcus H deulchos L ammodum L 16 obtimo H instituta AL 17 uideriimis H 18 anachoritaruni AHLI 19 hii G1H 20 primum om. Ã in omnem G3S 22 adque HL1 23 doemonum Gl 24 ac secreta H 25 circa Lv 26 circumdatos insolam H1 inde rwldit H )

109
(nec enim cuiquam culturae aptam esse eam salsitas soli ac sterilitas patitur harenarum), ad hos, inquam, summo desiderio festinantes ultra modum sumus labores eorum, quos contemplatione uirtutum et amore solitudinis tolerant, admirati. nam ipsius aquae tanta penuria constringuntur, ut tali eam diligentia scrupuloque dispensent, quali nemo frugalissimorum speciem pretiosissimi uini conseruat et parcit. tribus namque milibus uel eo amplius eam de praedicti fluminis alueo necessariis usibus aduehunt, quod tamen interuallum harenosis diuisum montibus laboris difficultate grauissima duplicatur.

His igitur uisis cum imitationis eorum nos ardor accenderet praedictusque Archebius probatissimus inter eos humanitatis nos gratia ad suam cellulam pertraxisset, explorato desiderio nostro confinxit se de eodem loco uelle discedere ac nobis cellulam suam uelut exinde migraturus offerre, sese id facturum, etiamsi minime adfuissemus, adfirmans. quam rem nos et desiderio commorationis accensi et adsertionibus tanti uiri indubitatam commodantes fidem libenter amplexi cellam cum omni supellectili utensilibusque suscepimus. itaque religiosa potitus circumuentione paucis diebus, quibus construendae cellae pararet inpendia, de loco discedens, reuersus post haec aliam sibi summo labore construxit quam rursum non longo post tempore superuenientibus fratribus eodemque desiderio cupientibus ibidem commorari simili caritatis mendacio circumuentis cum uniuerso tradidit instrumento. ipse uero erga opus caritatis infatigabilis perseuerans tertiam sibi cellam, in qua commaneret, extruxit.