Institutiones

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars I (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 17). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1888.

cuius etiam infirmitatis obtentu sagum quoque habere coactus sum. oleum etiam benedicere ac supplicantibus dare, quod prae omnibus execrabar, utpote iudicans illud ex magna cordis praesumptione descendere, circumdantibus me repente saecularibus multis ita constrictus sum, ut alias eos euadere nullatenus possem, nisi a me summa ui et obtestationibus extorsissent, ut oblato ab eis uasculo manum meam inpresso crucis signaculo superponerem: itaque se credentes benedictionis oleum consecutos tandem me aliquando relaxarunt.

quibus mihi manifeste conpertum est isdem causis ac uitiis monachum obligari, in quibus de aliis iudicare praesumpserit. oportet enim unumquemque semet ipsum tantummodo iudicare et circumspecte cauteque in omnibus custodire, non aliorum conuersationem uitamque discutere, secundum illud apostoli praeceptum: tu autem quid iudicas fratrem tuum? suo domino stat a.ut cadit., et: nolite iudicare, ut non iudicemini: in quo enim iudicio iudicaueritis iudicabimini.