Institutiones

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars I (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 17). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1888.

Apud senem Paesium in heremo uastissima commorantem cum senex Iohannes magno coenobio ac multitudini fratrum praepositus aduenisset, et ab eodem uelut antiquissimo sodali perquireret, quidnam per omnes quadraginta annos, quibus ab eodem separatus in solitudine minime a fratribus interpellatus est, egisset, numquam me sol, ait, reficientem uidit. et ille, nec me, inquit, iratum.

Eundem senem cum alacrem tamquam ad propria transmigrantem in extremo iam anhelitu positum anxii fratres circumuallantes suppliciter precarentur, ut aliquod eis memoriale mandatum uelut hereditarium quoddam legatum relinqueret, per quod possent ad perfectionis culmen praecepti conpendio facilius peruenire, ingemescens ille: numquam, ait, meam feci uoluntatem nec quemquam docui quod prius ipse non feci.