Institutiones

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars I (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 17). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1888.

quo\tstudio mentis et iugi conpunctione detenti\tlasciuiam carnis,\tquae fotu escarum uehementius in ?,\t et aculeos eius noxios retundemus, atque ita fornacem corporis nostri, quae rege Babylonio occasiones peccatorum et uitia nobis iugiter subministrante succenditur, quibus naph? et picis uice acrius exuramur, ubertate lacrimarum et fletu cordis poterimus extinguere, donec dei gratia, spiritu roris sui in cordibus nostris insibilante, aestus carnalis concupiscentiae penitus ualeant consopiri.

haec est igitur nobis prima contentio, haec nostra uelut in Olympiacis certaminibus prima probatio, gulae uentrisque concupiscentiam desiderio perfectionis extinguere.\tob quod ciborum\tnon solum superfluus adpetitus uirtutum\t contemplatione calcandus, sed etiam ipsi naturae necessarius, tamquam castitati contrarius, non sine cordis anxietate sumendus est. et ita demum uitae nostrae instituendus est cursus, ut nullum magis sit tempus, quo sentiamus nos a spiritalibus studiis auocari, quam quo descendere ad necessariam 4 corporis curam eius fragilitate conpellimur. cumque ad hanc necessitate submittimur, usui potius uitae quam mentis desiderio famulantes quantocius ab ea, uelut a salutaribus nos studiis retrahente, subtrahi festinemus, nequaquam enim poterimus escarum praesentium spernere uoluptates, nisi mens contemplationi diuinae defixa amore uirtutum potius et pulchritudine [*](7]\tcf. Dan. 3, 6. 1 iucunditati H: iocunditati AGLT 2 uices X1 3 eam om. L 4 conpunctionem X1 5 fotu] fotu carnis H 6 retundimus LT 7 rege JET babyllonio A 8 sumministrante AL1 sumministrantes X1 napthae GL nabthae H 9 exuremur H1 exurimur H*L 10 spu** H spiritum? 12 consopinari H1!*1\t13 haec est H uelud H ueluti X olimpiacis HT 14 profectionis Gx\t15 uirtutem H1 17 castitatis X1 ancxietate H 19 ab X 20 renocari A euocari T quod descendere A condiscendere H1 cum descendere H1\t22 necessitate GLXTX: necessitatem AHL7T*v sum- mi ttimur A submittitur H*T 23 quantotius AGH}L quamtotius H1 24 pertrahente H retrahentes LT abstrahi A 25 uoluntates H1 26 pulchritudinem X1)

93
caelestium delectetur. et ita quis uelut caduca despiciet uniuersa praesentia, cum ad ea quae inmobilia sunt et aeterna inseparabiliter defixerit. mentis obtutum, adhuc in carne positus futurae conmorationis beatitudinem iam corde contemplans.