Institutiones

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars I (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 17). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1888.

Inpossibile namque est extingui ignita corporis incentiua, priusquam ceterorum quoque principalium uitiorum fomites [*](1 pemeniri CG: peruenire rell. v 2 inedia ieiuniorum L 4 coherit CHX inedia C 5 perpetuam Gv 6 destricta GIL 7 castrimargiae GXT castrimargia L 8 elabuntur L melius AH 11 cfficatiam H 12 lassitudinem LXT 13 Ad ex Audi L 14 non sola L 16 contritionem Lx 17 uitanda est HTc 18 extirp. HT 19 habere v 20 discendere AXHX ipsa L forte om. A ablatae H oblitae Lx 21 est om. II 22 coonodoxia GH cenod. LT 23 conculcandus fastus (ota. est) L 24 instabilis AXT assidua* L 26 poruagatio Au intuitum C/1\t27 pertemtans A secessibus GL2\t29 quoque om. A)

89
radicitus excidantur: de quibus singillatim distinctis libellis suo loco donante domino disseremus. nunc propositum nobis est de gastrimargia, id est gulae concupiscentia, contra quam nobis primus conflictus est, disputare. numquam igitur poterit ardentis concupiscentiae stimulos inhibere, quisque desideria gulae refrenare non quiuerit. interioris hominis castitas uirtutis huius consummatione discernitur. numquam enim robustioribus aemulis conluctari posse confides eum, quem in leuiori conflictu conspexeris ab infirmioribus paruisque superari. cunctarum namque uirtutum una natura est, licet in multas diuidi species et uocabula uideatur: sicut auri quoque una substantia est, licet per multa uariaque monilium genera pro artificum uideatur ingenio ac uoluntate distincta. itaque nullam perfecte possidere probabitur, quisque elisus in earum parte dinoscitur.