Institutiones

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars I (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 17). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1888.

talibus namque indiciis et his similibus humilitas uera dinoscitur. quae cuni fuerit in ueritate possessa, confestim te ad caritatem, quae timorem non habet, gradu excelsiore perducet, per quam uni-uersa, quae\tprius 11011 sine poena formidinis obseruabus, absque\t ullo labore\tuelut naturaliter incipies custodire non iam con- templatione supplicii uel timoris ullius, sed amore ipsius boni et delectatione uirtutum.

Ad quod ut ualeas facilius peruenire, exempla tibi sunt imitationis ac uitae perfectae in congregatione commoranti a paucis, immo ab uno uel duobus, non a pluribus expetenda, nam praeter id quod examinata uita atque ad purum excocta repperitur in paucis, etiam istud ex hoc utilitatis accedit, quod ad perfectionem propositi huius, id est coenobialis uitae, diligentius quis unius inbuitur ac formatur exemplo.\t