Institutiones

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars I (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 17). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1888.

Quapropter secundum scripturae sententiam egresso sus ad seruiendum domino sta in timore dei, et pra. para animam tuam. non ad requiem, non ad securitaten non ad delicias, sed ad temptationes et angustias. per mu tas enim tribulationes oportet nos introire in regnu ? dei: angusta namque est porta et arta uia quae duc ? ad uitam, et pauci sunt qui inueniunt eam. considera ergo te de paucis et electis effectum et ne exemplo ac tepo? multitudinis refrigescas, sed uiue ut pauci, ut cum paucis ii [*]( 6] Matth. 24,18. 8] cf. Ps. 55,7. 21] Sir. 2, 1. 23] Act. 14, 2 25] Matth. 7,14. ) [*](1 X. G decim L1 prae HT1 5 recedere GT 8 non distinguit. 9 ad GLT: in Hv 10 et om. L nil G: nihil reU. a cf. Coni. III, 5, 11 abrenontiationis HT 12 etiam haec congruus L commendaaerit 1 14 quemammodum L 16 caput eius H 17 discis L 18 pernit. eius initia Hv nihil HLv 20 non distinguit H 21 dei] dñi I 28 dilicias Gl dilitias L temtationes H temptationem L 27 te on HL1 28 ut pauci om. H )

75
ueniri merearis in regno: multi enim sunt uocati, pauci uero electi, et pusillus est grex cui conplacuit pater dare hereditatem. itaque non leue noueris esse peccatum, perfectionem professum quempiam ea quae sunt inperfecta sectari. ad quem perfectionis statum his gradibus atque hoc ordine peruenitur.

Principium nostrae salutis eiusdemque custodia timor domini est. per hunc enim et initium conuersionis et uitiorum purgatio et uirtutum custodia his qui inbuuntur ad uiam perfectionis adquiritur. qui cum penetrauerit hominis mentem, contemptum rerum omnium parit, obliuionem parentum mundique ipsius gignit horrorem: contemptu autem ac priuatione omnium facultatum humilitas adquiritur.

humilitas uero his indiciis conprobatur: primo si mortificatas in sese omnes habeat uoluntates, secundo si non solum suorum actuum, uerum etiam cogitationum nihil suum celauerit seniorem, tertio si nihil suae discretioni, sed iudicio eius uniuersa committat ac monita eius sitiens ac libenter auscultet, quarto si in omnibus seruet oboedientiae mansuetudinem patientiaeque constantiam, quinto si non solum iniuriam inferat nulli, sed ne ab alio quidem sibimet inrogatam doleat atque tristetur, sexto si nihil agat, nihil praesumat, quod non uel communis regula uel maagat cohortantur exempla, septimo si omni uilitate contentus sit et ad omnia se quae sibi praebentur uelut operarium malum iudicarit indignum, octauo si semet ipsum cunctis inferiorem non superficie pronuntiet labiorum, sed intimo cordis credat affectu, nono si linguam cohibeat uel non sit clamosus in uoce, [*](1] Matth. 20,16. 2] Luc 12, 32. 7] Prou. 9,10. ) [*](1 regno GHT: regno caelorum L regno dei v 2 est om. H conplacuit pater (εὐδόxησεν o xcmip) GlS: placuit patri LIT conplacuit patri G2HL2v 5 profectionis Gl 7 non distinguit H 8 conuersionis GS2v: conuesationis S1HLT 9 hic G1 11 contemtum L 12 contemptum G1 contentum LI priuationem G1L1 13 humilitas uera adquiritur L 14 ^ H1 sese] se H 15 uoluptates H1 16 suo L seniori Н\'L 12 discretione H1 18 ac orn. Lr ac libenter om. H1 21 adque H1 22 uel post non om. H 23 exemplo G1 si in HT 24 se om. L 25iudicauerit HTc.et indignum G*STc 1octouo GlT24seom.L )

76
decimo si non sit facilis ac promptus in risu.

talibus namque indiciis et his similibus humilitas uera dinoscitur. quae cuni fuerit in ueritate possessa, confestim te ad caritatem, quae timorem non habet, gradu excelsiore perducet, per quam uni-uersa, quae\tprius 11011 sine poena formidinis obseruabus, absque\t ullo labore\tuelut naturaliter incipies custodire non iam con- templatione supplicii uel timoris ullius, sed amore ipsius boni et delectatione uirtutum.

Ad quod ut ualeas facilius peruenire, exempla tibi sunt imitationis ac uitae perfectae in congregatione commoranti a paucis, immo ab uno uel duobus, non a pluribus expetenda, nam praeter id quod examinata uita atque ad purum excocta repperitur in paucis, etiam istud ex hoc utilitatis accedit, quod ad perfectionem propositi huius, id est coenobialis uitae, diligentius quis unius inbuitur ac formatur exemplo.\t