Institutiones

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars I (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 17). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1888.

propter quod maiore faenore necesse est uigilias conpensari, si fuerint usque ad lucem inconsiderata atque inrationabili nimietate protractae. ideoque eas tripertitis distingunt officiis, ut labor hac diuersitate diuisus delectatione [*](1 X H uespere L 2 inluciscente G1H1 5 reliquiis L1 refficientes Lx 6 sompni L 9 sompno L 12 sompnum Lx 14 corporis IP 15 commotasse Hl communicasse Lx 16 sequentem LI 17 animęque G 19 sompnii L1 20 saltem H1 21 lucrabitur H lucrabimus L 22 consumsimus G1 26 denegari Gl 28 faenore GL: foenore S fenore H 30 eas om. Lt distinguunt H1)

43
quadam defectionem corporis releuet. nam cum stantes antiphona tria concinuerint, humi post haec uel sedilibus humillimis insidentes tres psalmos uno modulante respondent, qui tamen singuli a singulis fratribus uicissim succedentibus sibi praebentur, atque his sub eadem quiete residendi ternas adiciunt lectiones. itaque fit ut corporeum minuentes laborem uigilias suas maiore intentione mentis exerceant.

Quas a tempore praedicationis apostolicae, quo religio ac fides Christiana fundata est, per uniuersum Orientem idcirco statutum est inlucescente sabbato debere celebrari, quod domino ac saluatore nostro sexta sabbati crucifixo discipuli adhuc recenti eius passione perculsi peruigiles tota nocte manserunt, nullatenus quietis somnum suis oculis indulgentes. quamobrem ex illo tempore huic nocti deputata uigiliarum sollemnitas usque in hodiernum diem per uniuersum Orientem similiter obseruatur.